라틴어 문장 검색

proelianti sibi adversus regem Albanorum et Romanos auxilio vocanti fratrem adversatum, eamque iniuriam excidio ipsius ultum iturum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장3)
ob haec mors indicta, multum adversante Narcisso, qui Agrippinam magis magisque suspectans prompsisse inter proximos ferebatur certam sibi perniciem, seu Britannicus rerum seu Nero poteretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 65장2)
quod quidem adversante Agrippina, tamquam acta Claudii subverterentur, obtinuere patres, qui in Palatium ob id vocabantur ut adstaret additis a tergo foribus velo discreta, quod visum arceret, auditus non adimeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 5장3)
ignara matre, dein frustra obnitente, penitus inrepserat per luxum et ambigua secreta, ne senioribus quidem principis amicis adversantibus, muliercula nulla cuiusquam iniuria cupidines principis explente, quando uxore ab Octavia, nobili quidem et probitatis spectatae, fato quodam an quia praevalent inlicita, abhorrebat, metuebaturque ne in stupra feminarum inlustrium prorumperet, si illa libidine prohiberetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 12장2)
Eius anni principio mollibus adhuc initiis prolatatum inter Parthos Romanosque de obtinenda Armenia bellum acriter sumitur, quia nec Vologeses sinebat fratrem Tiridaten dati a se regni expertem esse aut alienae id potentiae donum habere, et Corbulo dignum magnitudine populi Romani rebatur parta olim a Lucullo Pompeioque recipere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 34장4)
neque sum adversatus, non quia dubitarem super omnibus negotiis melius atque rectius olim provisum et quae converterentur deterius mutari, sed ne nimio amore antiqui moris studium meum extollere viderer.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 43장2)
addiditque legionem quintam, quae per Pontum agens expers cladis fuerat, simul quintadecimanos recens adductos et vexilla delectorum ex Illyrico et Aegypto, quodque alarum cohortiumque, et auxilia regum in unum conducta apud Melitenen, qua tramittere Euphraten parabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 26장2)
etenim expers coniurationis erat, quamvis super eo crimine Nero vetus adversum insontem odium expleverit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 52장6)
at Caedicia uxor Scaevini et Caesennius Maximus Italia prohibentur, reos fuisse se tantum poena experti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 71장15)
nam et universi coistis et servitutis expertes, et nullae ultra terrae ac ne mare quidem securum inminente nobis classe Romana.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 1:2)
Et Britanni, qui adhuc pugnae expertes summa collium insederant et paucitatem nostrorum vacui spernebant, degredi paulatim et circumire terga vincentium coeperant, ni id ipsum veritus Agricola quattuor equitum alas, ad subita belli retentas, venientibus opposuisset, quantoque ferocius adcucurrerant, tanto acrius pulsos in fugam disiecisset.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 1:1)
Sed vulgus et magnitudine nimia communium curarum expers populus sentire paulatim belli mala, conversa in militum usum omni pecunia, intentis alimentorum pretiis, quae motu Vindicis haud perinde plebem attriverant, secura tum urbe et provinciali bello, quod inter legiones Galliasque velut externum fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 89장1)
Paulino et Celso iam non adversantibus, ne principem obiectare peri- culis viderentur idem illi deterioris consilii auctores perpulere ut Brixellum concederet ac dubiis proeliorum exemptus summae rerum et imperii se ipsum reservaret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 33장6)
spes et praemia in ambiguo, certa funera et luctus, nec quisquam adeo mali expers ut non aliquam mortem maereret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 45장11)
experti in vicem sumus ego ac fortuna.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 47장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION