라틴어 문장 검색

Ego quom vidissem indolem tuam, inieci manum, exhortatus sum, addidi stimulos nec lente ire passus sum, sed subinde incitavi;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 34 2:3)
Bona conscientia turbam advocat, mala etiam in solitudine anxia atque sollicita est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 5:1)
Exhortare adversus difficilia, adde aequanimitatem adversus inevitabilia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 10:2)
Corpori enim ad tempus bona valetudo est, quam medicus, etiam si reddidit, non praestat, saepe ad eundem, qui advocaverat, excitatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 6:3)
quibus cibis utaris, vinum quando virium causa advoces, quando intermittas, ne inritet et exasperet tussim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 5:6)
contra, si exhortari te coeperis ac dicere:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 13:3)
Faciet autem illud firmum adsidua meditatio, si non verba exercueris, sed animum, si contra mortem te praeparaveris, adversus quam non exhortabitur nec adtollet, qui cavillationibus tibi persuadere temptaverit mortem malum non esse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 8:1)
In aciem educturus exercitum pro coniugibus ac liberis mortem obiturum quomodo exhortantur ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 20:2)
Quemadmodum exhortaris, ut totius gentis ruinam obiectis corporibus excipiant et vita potius quam loco cedant ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 21:1)
Non una via semper, ne tota quidem incurrit, modo nostras in nos manus advocat, modo suis contenta viribus invenit pericula sine auctore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 5:1)
Ne ipsa quidem universae philosophiae vis, licet totas in hoc vires suas advocet, duram iam et veterem animis extrahet pestem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 24:3)
non tam male de te iudico, ut tibi adversus hoc totam putem virtutem advocandam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 14:2)
non vehiculum navemque conscendit, sed advocat medicum, ut fracta pars iungatur, ut luxata in locum reponatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 18:2)
Haec rettuli ut probarem tibi, quam vehementes haberent tirunculi impetus primos ad optima quaeque, si quis exhortaretur illos, si quis incenderet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 22:3)
Quaeritur enim, an deliberaturus sit sapiens, an in consilium aliquem advocaturus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION