라틴어 문장 검색

sic fatus, et exuit ensem fulmineum rapidaque manu morientia transit agmina, quis numeret caedes, aut nomine turbam exanimem signare queat?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권114)
grandem subiti cum fulminis ictum, non secus ac torta traiectus cuspide pectus, accipit exanimis sentitque Menoecea posci.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권275)
exanimes circum cumulantur acervi;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권289)
Nuntius exanimi suspensus pectora cursu Aepytus ad regem portae statione relicta tendit et haec trepido vix intellectus anhelat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권105)
sed gelidae circum exanimesque favillae putribus in foveis, atque omnia busta quiescunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권204)
ceu pater Edonos Haemi de vertice Mavors impulerit currus, rapido mortemque fugamque axe vehens, sic exanimes in terga reducit pallor Agenoridas;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권351)
taedet fugientibus uti Thesea, nec facilem dignatur dextra cruorem, cetera plebeio desaevit sanguine virtus, sic iuvat exanimis proiectaque praeda canesque degeneresque lupos:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권352)
Quod cum inter alios etiam ipse carnifex, qui eum percussurus erat, uidisset, festinauit ei, ubi ad locum destinatum morti uenerat, occurrere, diuino nimirum admonitus instinctu, proiectoque ense, quem strictum tenuerat, pedibus eius aduoluitur, multum desiderans, ut cum martyre, uel pro martyre, quem percutere iubebatur, ipse potius mereretur percuti.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 2:4)
Cum subito Elafius pedibus aduoluitur sacerdotum, offerens filium, cuius necessitatem ipsa debilitas etiam sine precibus adlegabat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXI. 1:3)
ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice unius quem tres Curiatii circumsteterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 258:1)
lapsum inde cum inhaerente telo corpus exanime detulit amnis in hostium praesidia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 351:1)
ea veste mutata et specie reorum tribus circuit, genibus se omnium advolvens;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 529:2)
fetiales Romam, ut censuerunt, missi, et corpus Brutuli exanime;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 564:1)
quem cum inambulans ante tabernaculum vocari iussisset, lictorem expedire securem iussit, ad quam vocem exanimi stante Praenestino:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 235:2)
in quem insignem inter suos cientem pugnam magister equitum Romanus infesta cuspide ita permisit equum ut uno ictu exanimem equo praecipitaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 314:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION