라틴어 문장 검색

Sed fiebat aequitate decreti et humanitate Treboni, qui his temporibus clementer et moderate ius dicendum existimabat, ut reperiri non possent, a quibus initium appellandi nasceretur.
(카이사르, 내란기, 3권 20:4)
Sibi quidem persuaderi cognitis suis postulatis atque aequitate condicionum perspecta eum neque suam neque populi Romani gratiam repudiaturum.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 40장3)
Petere non solum Bellovacos, sed etiam pro his Haeduos, ut sua clementia ac mansuetudine in eos utatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 14장5)
Unum petere ac deprecari: si forte pro sua clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audirent, statuisset Atuatucos esse conservandos, ne se armis despoliaret.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 31장4)
ut animi aequitate plebem contineant, cum suas quisque opes cum potentissimis aequari videat.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 22장4)
Tali condicione proposita Bituriges, cum sibi viderent clementia Caesaris reditum patere in eius amicitiam finitimasque civitates sine ulla poena dedisse obsides atque in fidem receptas esse, idem fecerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 4장5)
Ceteri e vestigio mittunt ad Caesarem legatos petuntque, ut ea poena sit contentus hostium, quam si sine dimicatione inferre integris posset, pro sua clementia atque humanitate numquam profecto esset illaturus.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 22장2)
clementia cunctis in similes, animosque ligant consortia damni;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:105)
sed magis ex aliis fluxit clementia causis, consulitur dum, Roma, tibi.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:28)
nonne vides, ut nostra soror Clementia tristes obtundat gladios fratresque amplexa serenos adsurgat Pietas, fractis ut lugeat armis Perfidia et laceris morientes crinibus hydri lambant invalido Furiarum vincla veneno?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:85)
eadem clementia sani gurgitis inmensum deducit in ostia Gangen.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:124)
nam cum vincamur in omni munere, sola deos aequat clementia nobis.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:152)
quae nova corrupit nostros clementia mores?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:17)
violentior armis omnibus exugnat nostram clementia gentem, Mars gravior sub pace latet, capiorque vicissim fraudibus ipse meis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:130)
Principio magni custos Clementia mundi, quae Iovis incoluit zonam, quae temperat aethram frigoris et flammae medio, quae maxima natu caelicolum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION