라틴어 문장 검색

quid mitior aether?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:95)
quid meditentur aves, quid cum mortalibus aether fulmineo velit igne loqui, quid carmine poscat fatidico custos Romani carbasus aevi.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:77)
qualis in Herculeo, quotiens infanda iubebat Eurystheus, fuit ore dolor vel qualis in atram sollicitus nubem maesto Iove cogitur aether.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:142)
pater adfuit aether terraque maternum sedula iuvit onus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam19)
Viva coronatos adstringit scaena vapores, et levis exili cortice terra natat calcantumque oneri numquam cessura virorum sustentat trepidum, fida ruina, pedem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus21)
acrior interius, rauci cum murmure saxi, spumeus eliso pellitur amne vapor.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus29)
sed purior illum solis fervor alit ventosaque pabula potat Tethyos, innocui carpens alimenta vaporis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix3)
inde vago lapsu Libyam dispersus in omnem Aethiopum per mille ruit nigrantia regna et loca continuo solis damnata vapore inrorat populisque salus sitientibus errat per Meroën Blemyasque feros atramque Syenem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus7)
Iuppiter in parvo cum cerneret aethera vitro, risit et ad superos talia dicta dedit:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, In sphaeram Archimedis1)
Terra parens quondam caelestibus invida regnis Titanumque simul crebros miserata dolores omnia monstrifero complebat Tartara fetu invisum genitura nefas Phlegramque retexit tanta prole tumens et in aethera protulit hostes.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia1)
Iam tuba nimborum sonuit, iam signa ruendi his Aether, his Terra dedit confusaque rursus pro domino Natura timet.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia39)
ipsa, triumphatis qua possidet aethera regnis, adsilit innuptae ritus imitata Minervae.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:35)
credas ex aethere lapsam stare Pudicitiam vel sacro ture vocatam Iunonem Inachiis oculos advertere templis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:92)
variisne meatibus idem arbiter an geminae convertant aethera mentes;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:52)
Non certius umquam hortati superi, nullis praesentior aether adfuit ominibus.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:96)

SEARCH

MENU NAVIGATION