라틴어 문장 검색

Iuppiter arces temperat aetherias et mundi regna triformis, terra sub Augusto est;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 75:4)
quantus ab aetherio personat axe fragor!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 227)
Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias, altera Sidonias, utraque sicca, rates, omnia cum summo positae videatis in axe, et maris occiduas non subeatis aquas, aetheriamque suis cingens amplexibus arcem vester ab intacta circulus extet humo, aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam dicitur Iliades transiluisse Remus, inque meam nitidos dominam convertite vultus, sitque memor nostri necne, referte mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 31)
ipse quoque aetherias meritis invectus es arces, quo non exiguo facta labore via est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 35)
quando refulgens lux fulgore caret?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 387)
1 sic est plasmata vicissim flatu incorporeo res flabilis, oris et esse fertur opus, tenuis per quod constructa refulsit forma animae atque rudi factam se munere sensit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3285)
hortator ille primus et doctor novae fuit salutis, nam sacrato in flumine veterum piatas lavit errorum notas, sed tincta postquam membra defaecaverat, caelo refulgens influebat Spiritus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium17)
solve vocem, mens sonora, solve linguam mobilem, dic tropaeum passionis, dic triumphalem crucem, pange vexillum notatis quod refulget frontibus.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae43)
quod ut refulsit, ceteri cessere signorum globi, nec pulcher est ausus suam conferre formam Lucifer.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae9)
estne ille e numero paucorum qui diadema sortiti aetheriae coluerunt dogma sophiae?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권31)
hoc pretium noctis persolvit honore Liber, ut aetherium meretrix inluminet axem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권60)
"seu nos procinctus maneat, seu pace quietas dictemus leges, seu debellata duorum colla tyrannorum media calcemus in urbe, agnoscas, regina, libens mea signa necesse est, in quibus effigies crucis aut gemmata refulget aut longis solido ex auro praefertur in hastis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권145)
"vis una Patris, vis et una est Filii unusque, ab uno lumine splendor satus pleno refulsit claritatis numine."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1123)
"tandem refectis vocibus propheticis aetate nostra conprobata antiquitas coram refulsit ore conspicabili, ne fluctuaret veritas dubia fide, si non pateret teste visu comminus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1255)
Aspice bis senos laetantis agmine cycnos, aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto turbabat caelo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 25:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION