라틴어 문장 검색

omissa itaque spe per vim atque arma subeundi obsidionem parant, cuius ad id tempus immemores et quod in urbe fuerat frumentum incendiis urbis absumpserant, et ex agris per eos ipsos dies raptum omne Veios erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 469:1)
ceteris ita oppidum, ita agros ademimus ut agrum locumque ad habitandum daremus, urbem innoxiam stare incolumem pateremur, ut qui hodie videat eam nullum oppugnatae captaeve ibi vestigium inveniat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 360:1)
De urbe agroque reliqua consultatio fuit, quibusdam delendam censentibus urbem praevalidam, propinquam, inimicam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 227:1)
inde fatigatus Campanorum precibus sequenti die cum omni apparatu oppugnandae urbis Cumas redit, perpopulatoque agro Cumano mille passus ab urbe castra locat, cum Gracchus magis verecundia in tali necessitate deserendi socios inplorantis fidem suam populique Romani substitisset quam satis fidens exercitui.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 497:1)
extrema per illos iustitia e. t. v. f. hoc Aratus di- cit, iustitiam primo et in urbibus, postea tantum in agris fuisse, ubi eam inducit loquentem, cur abscedat e terris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4741)
quod si exe- meris ex rerum natura benevolentiae coniunctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit, ne agri quidem cultus permanebit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 30:5)
Nunc vero quam subito non solum ex urbe, verum etiam ex agris ingentem numerum perditorum hominum collegerat!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 8:3)
ager Tarquiniorum, qui inter urbem ac Tiberim fuit, consecratus Marti Martius deinde campus fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 43:2)
vocato dein senatu cum ex auctoritate patrum iustitio indicto profectus ad tutandos fines esset Q. Servilio praefecto urbis relicto, hostem in agris non invenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 30:1)
vincebaturque consulare imperium tribunicio auxilio cum alius additur terror, Sabinum exercitum praedatum descendisse in agros Romanos, inde ad urbem venire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 325:1)
intrantibus fines Romanis non demigratum ex propinquis itineri locis, non cultus agrorum intermissus, patentibus portis urbis togati obviam frequentes imperatoribus processere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 269:1)
inde agrum late populantes fatalem se urbi Romanae locum cepisse inter se iactabant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 297:2)
vobis arabitur ager Campanus, vobis Capua urbs frequentabitur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 322:1)
consules Marcellus retro unde venerat Nolam rediit, Fabius in Samnites ad populandos agros recipiendasque armis quae defecerant urbes processit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 250:1)
sacrificuli ac vates ceperant hominum mentes, quorum numerum auxit rustica plebs, ex incultis diutino bello infestisque agris egestate et metu in urbem conpulsa, et quaestus ex alieno errore facilis, quem velut concessae artis usu exercebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION