라틴어 문장 검색

torpent infractae ad proelia vires.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:15)
Sternitur infelix Acron et calcibus atram tundit humum expirans infractaque tela cruentat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:4)
Turnus ut infractos adverso Marte Latinos defecisse videt, sua nunc promissa reposci, se signari oculis, ultro implacabilis ardet attollitque animos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 1:1)
Saevit et infracta luctatur arundine telum eripere auxilioque viam, quae proxima, poscit ense secent lato vulnus telique latebram rescindant penitus seseque in bella remittant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 17:2)
ubi haec severus te palam laudaveram, iussus abire domum ferebar incerto pede ad non amicos heu mihi postis et heu limina dura, quibus lumbos et infregi latus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 117)
ita nobis propria est mentis agitatio atque sollertia, unde origo animi caelestis creditur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 30:6)
quod fretum, quem Euripum, tot motus, tantas, tam varias habere creditis agitationes, , fluctus, quantas perturbationes et quantos aestus habet ratio comitiorum?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 268:2)
An non prooemiis plerumque summissi, (nisi cum accusatione concitandus est iudex aut aliqua indignatione complendus) narratione pleni atque expressi, argumentis citati atque ipso etiam motu celeres sumus, locis ac descriptionibus fusi ac fluentes, epilogis plerumque deiecti et infracti?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 395:2)
in hac cunctatione sunt quaedam non indecentes, ut appellant scenici, morae, caput mulcere, manum intueri, infringere articulos, simulare conatum, suspiratione sollicitudinem fateri, aut quod quemque magis decet, eaque diutius, si iudex intendet animum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 305:2)
Triginta," inquit, " tyranni Socraten circumsteterunt nec potuerunt animum eius infringere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 28 8:1)
Nondum me committo frigidae verae, adhuc rigorem eius infringo.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 1:3)
Summum enim bonum nec infringitur nec augetur;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 26:4)
Minus praeterea movetur et ob hoc nascentes radices prodire patitur ac solum adprendere, quas necesse est cereas adhuc et precario haerentes levis quoque revellat agitatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 18:3)
Itaque hinc textorum, hinc fabrorum officinae sunt, hinc odores coquentium, hinc mollitia molles corporis motus docentium mollesque cantus et infractos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 19:5)
Iam eram fastidio mihi, iam reliquias aetatis infractae contemnebam in immensum illud tempus et in possessionem omnis aevi transiturus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION