라틴어 문장 검색

Eum porro an recte aretur frequenter explorare debet agricola, nec tantum visu, qui fallitur non numquam superfusa terra latentibus scamnis, verum etiam tactu, qui minus decipitur cum solidi rigoris admota pertica transversis sidcis inseritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 3:1)
nam eo quasi pabulo gliscit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 5장 1:2)
Tertium erit trimestre, cuius usus agricolis gratissimus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 2:2)
Sed haec genera tritici et adorei propterea custodienda sunt agricolis, quoniam raro quisquam ager ita situs est, ut uno semine contenti esse possimus, interveniente parte aliqua vel uliginosa vel arida.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 6장 4:1)
Item pabulorum optima sunt Medica et faenum Graecum nec minus vicia;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 7장 1:2)
Sic enim servant prudentes agricolae, ut quindecim diebus prius quam conficiatur bruma, totidemque post eam confectam neque arent neque vitem aut arborem putent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 2:4)
quod ego, si tempestive competat, magis conducere agricolae non dubito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 4:2)
semestrem vocant agricolae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 7:2)
Nec nos tamquam optabilis agricolis fallat siligo, nam hoc tritici vitium est et, quamvis candore praestet, pondere tamen vincitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 9장 13:3)
nam etiam id terram laedit atque ideo improbatur a callidioribus agricolis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 20:2)
Atque haec hominum causa serenda censemus, illa deinde pecudum pabulorum genera complura, sicut Medicam, viciam, farraginem quoque hordeaceam et avenam, faenum Graecum nec minus ervum et ciceram;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 24:4)
Postea quam voles teneram, cum prosiluerit, deseces licet et iumentis praebeas, sed inter initia parcius, dum consuescant, ne novitas pabuli noceat;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 28:2)
prima, qua pabuli causa circa aequinoctium autumnale serimus septem modios eius in unum iugerum;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 29:2)
Nam frigoribus cum alia pabula defecerunt, ea bubus ceterisque pecudibus optime desecta praebetur, et si depascere saepius voles, usque in mensem Maium sufficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 31:3)
Similis ratio avenae est, quae autumno sata partim caeditur in faenum vel pabulum dum adhuc viret, partim semini custoditur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 32:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION