라틴어 문장 검색

his atque talibus in commune alacres (et erant quos pericula fratrum aut propinquorum propriis stimulis incenderent) continuum diu noctuque iter properabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 12장9)
sic quoque optimam fortunam orandam, ut pedes confectus spatiis itinerum alacrem et facilitate camporum praevenientem equitem adsequeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 17장7)
Exim Romanus laudat iuvenem omissis praecipitibus tuta et salutaria capessentem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 29장1)
at Flavius Scaevinus et Afranius Quintianus, uterque senatorii ordinis, contra famam sui principium tanti facinoris capessivere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 49장7)
multum ante secum expenderet quod tali in tempore capessendae rei publicae iter ingrederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장15)
fortem et laetum et alacrem volo.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 23장 4:3)
Hinc ad capessendos magistratus in urbem degressus Domitiam Decidianam, splendidis natalibus ortam, sibi iunxit;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 1:1)
Excepere orationem alacres, ut barbaris moris, fremitu cantuque et clamoribus dissonis.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 33장 1:1)
et turbavere consilium trepidi nuntii ac proximorum diffugia, languentibus omnium studiis qui primo alacres fidem atque animum ostentaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 39장5)
Sic distractis exercitibus ac provinciis Vitellio quidem ad capessendam principatus fortunam bello opus erat, Otho ut in multa pace munia imperii obibat, quaedam ex dignitate rei publicae, pleraque contra decus ex praesenti usu properando.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 77장1)
multi adflicta fide in pace anxii, turbatis rebus alacres et per incerta tutissimi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 88장9)
miles alacer, qui tamen iussa ducum interpretari quam exequi mallet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 39장4)
proinde erecto animo capesseret vitam, neu patruum sibi Othonem fuisse aut oblivisceretur umquam aut nimium meminisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장11)
namque id ipsum opperiens Mucianus alacrem militem in verba Vespasiani adegit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 80장6)
Vulgata victoria legiones septima Galbiana, tertia decima Gemina cum Vedio Aquila legato Patavium alacres veniunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 7장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION