라틴어 문장 검색

et adversus quem Athenis, in civitate fracta Macedonum armis, cernentes tum maxime prope fumantes Thebarum ruinas, contionari libere ausi sunt homines - id quod ex monumentis orationum patet - adversus eum nemo ex tot proceribus Romanis vocem liberam missurus fuerit!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 261:1)
neque illos novus consul vastandis agris urendisque tectis, cum passim non villae solum sed frequentes quoque vici incendiis fumarent, elicere ad certamen potuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 136:1)
ut vero, postquam ad Volturnum flumen castra sunt posita, exurebatur amoenissimus Italiae ager villaeque passim incendiis fumabant, per iuga Massici montis Fabio ducente, tum prope de integro seditio accensa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 160:1)
a qua destitutus spe nec quicquam aliud quam ad deforme spectaculum semirutae ac fumantis sociae urbis cum venisset, paucis vix qui sepelirent bello absumptos relictis, aeque raptim ac venerat transgressus ponte Euripum per Boeotiam Athenas ducit, pari incepto haud disparem eventum ratus responsurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 258:1)
At edes, nam iam intus ventris fumant focula.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 332)
Sunt etiam odore et sapore non bono frigidi fontes, qui ab inferioribus locis penitus orti per loca ardentia transeunt et ab eo per longum spatium terrae percurrentes refrigerati perveniunt supra terram sapore, odore coloreque corrupto, uti in Tiburtina via flumen Albula et in Ardeatino fontes frigidi eodem odore, qui sulphurati dicuntur, et reliquis locis similibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장5)
fumantes pulvere campos veluti fumantes caligine pulveris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 9081)
'fumantia' autem 'quae fumaverunt', non enim fumant iam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 458)

SEARCH

MENU NAVIGATION