라틴어 문장 검색

exemplum est animi nimium patientes Ulixes, iactatus dubio per duo lustra mari . tempora solliciti sed non tamen omnia fati pertulit, et placidae saepe fuere morae, an grave sex annis pulchram fovisse Calypso aequoreaeque fuit concubuisse deae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 106)
hostibus a domitis hostia nomen habet, ante, deos homini quod conciliare valeret, far erat et puri lucida mica salis, nondum pertulerat lacrimatas cortice murras acta per aequoreas hospita navis aquas, tura nec Euphrates nec miserat India costum, nec fuerant rubri cognita fila croci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권195)
pervenit ad vatem iuvenis resolutaque somno alligat aequorei brachia capta senis, ille sua faciem transformis adulterat arte:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권214)
nocte deae Nocti cristatus caeditur ales, quod tepidum vigili provocet ore diem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권254)
tunc quoque vicini lucus celebratur Helerni,1 qua petit aequoreas advena Thybris aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권39)
ille sedens citharamque tenet pretiumque vehendi cantat et aequoreas carmine mulcet aquas, di pia facta vident:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권68)
Quintus ab aequoreis nitidum iubar extulit undis Lucifer, et primi tempora veris erunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권88)
verba placent et vox, et quod corrumpere non est, quoque minor spes est, hoc magis ille cupit, iam dederat cantus lucis praenuntius ales, cum referunt iuvenes in sua castra pedem, carpitur adtonitos absentis imagine sensus ille.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권484)
Iuppiter alitibus rapere imperat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권519)
quacumque ingreditur, miseris loca cuncta querellis implet, ut amissum cum gemit ales Ityn, perque vices modo
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권330)
quo simul ac venit, frenatos curribus angues iungit et aequoreas sicca pererrat aquas, effugit et Syrtes et te, Zanclaea Charybdis, et vos, Nisaei, naufraga monstra, canes, Hadriacumque patens late bimaremque Corinthum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권343)
"Parrhasides stellae (namque omnia nosse potestis, aequoreas numquam cum subeatis aquas), Persephonen natam miserae monstrate parenti!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권399)
accipit aequoreus pocula prima deus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권310)
Aut ut Abantiades , aut ut Cygneius heros , Clausus in aequoreas praecipiteris aquas . Victima vel Phoebo sacras macteris ad aras, Quam tulit a saevo Theudotus hoste necem . Aut te devoveat certis Abdera diebus, Saxaque devotum grandine plura petant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 22:1)
Nam fuit haec quondam niveis argentea pennis ales ut aequaret totas sine labe columbas nec servaturis vigili Capitolia voce cederet anseribus nec amanti flumina cycno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 45:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION