라틴어 문장 검색

namque miscernus cum salutatione querimoniam, non omnino huic rei studentes, ut stilus noster sit officiosus in titulis, asper in paginis, sed quod ea semper eveniunt de quibus loci mei aut ordinis hominem constat inconciliari, si loquatur, peccare, si taceat, sed et ipsi sarcinam vestri pudoris inspicimus, cuius haec semper verecundia fuit, ut pro culpis erubesceretis alienis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Riothamo suo salutem 1:2)
sed si tu inter me et illum, cui concrucifigeris, dominum nostrum pro scelerum meorum populo, iunior mage quam minor Moyses, intercessor assistas,1 non ulterius descendemus in infernum viventes nec per carnalium vitiorum incentiva flammati ad altare domini ignem diutius accendemus alienum;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 6:1)
illi roseus per nubila seras advertit flammas alienumque aethera tardo Lucifer exit equo, donec pater igneus orbem impleat atque ipsi radios vetet esse sorori:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권45)
quantus ab Arctois discriminat aethera plaustris Anguis et usque Notos alienumque exit in orbem;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권194)
Sic prodesto amico, ne tibi noceas; sic age alienum, ut tuum non obliviscaris negotium.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, S13)
Quomodo ergo unitas uobis coniunctionis inesse dici poterit, si a uestrae fidei splendore, interpositis detestabilis erroris tenebris, ille remanserit alienus?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:12)
decem milia Celtiberum mercede Turduli conducunt alienisque armis parabant bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 199:2)
una opera prohibere, ad cenam ne promittat, postules, neve quemquam accipiat alienum apud se.
(티투스 마키우스 플라우투스, Menaechmi, act 5, scene 266)
Periplectomenvs Ni hercle diffregeritis talos posthac quemque in tegulis videritis alienum, ego vostra faciam latera lorea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 2, scene 21)
egone ut quod ad me allatum esse alienum sciam, celem?
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 4, scene 723)

SEARCH

MENU NAVIGATION