라틴어 문장 검색

aliquotiens et pro aere et pro aethere Iuppiter, Iuno vero pro terra et aqua:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3252)
' Memoria autem ita fuit nulla, ut aliquotiens, tria cum proposuisset, aut quartum adderet aut tertium quaereret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 60장 1:4)
Aliquotiens sum, inquit, conatus, sed interpellare nolui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:4)
Ipse ille Mucius paterni iuris defensor et quasi patrimoni propugnator sui, quid in illa causa, cum contra te diceret, attulit, quod de iure civili depromptum videretur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 244:1)
me adhuc Plancius liberalitate sua retinet iam aliquotiens conatum ire in Epirum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 22 2:2)
veteris Antisti talis animus est in rem publicam ut non dubitem quin et in Caesare et in Antonio se praestaturus fuerit acerrimum propugnatorem communis libertatis, si occasioni potuisset occurrere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 11 1:1)
quamquam aliquotiens ei scripseram sacerdotum comitia mea summa contentione in alterum annum esse reiecta - quod ego cum Ciceronis causa elaboravi tum Domiti, Catonis, Lentuli, Bibulorum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 14 1:12)
vidimus aliquotiens secundam pulcherrime te ferre fortunam magnamque ex ea re te laudem apisci;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 9:3)
cui tamen dixi, cum me aliquotiens invitaret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 16 2:3)
hi nuntiaverunt Dolabellam Antiocheam quae in Syria est venisse, non receptum conatum esse aliquotiens vi introire ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 15 12:2)
nam et amicitia pervetus mihi cum eo est ut primum in forum venit instituta, et Patris cum aliquotiens antea tum proxime hoc miserrimo bello domus eius tota mihi patuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 17 1:2)
alter fuit propugnator mearum fortunarum et defensor adsiduus, summa virtute et pietate, C. Piso gener, qui minas inimicorum meorum, qui inimicitias adfinis mei, propinqui sui, consulis, qui Pontum et Bithyniam quaestor prae mea salute neglexit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 15장 2:1)
vobis advocatis, vobis agentibus aliquotiens duos servos paternos in quaestionem ab adversariis Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 28장 2:10)
domi suae nobilissimus vir, senatus propugnator atque illis quidem temporibus paene patronus, avunculus huius iudicis nostri fortissimi viri, M. Catonis, tribunus plebis M. Drusus occisus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 7장1)
clarissimus et fortissimus vir consul, inimicus Clodio, P. Lentulus, ultor sceleris illius, propugnator senatus, defensor vestrae voluntatis, patronus publici consensus, restitutor salutis meae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 15장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION