라틴어 문장 검색

ille positus siderum ac spatia dimensus haerere primo, dein pavescere, et quantum introspiceret magis ac magis trepidus admirationis et metus, postremo exclamat ambiguum sibi ac prope ultimum discrimen instare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 21장4)
de quibus congruunt et plura ambigua, sed cognitu non absurda promere libet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 28장2)
ceterum aspici aliquando in Aegypto eam volucrem non ambigitur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 28장13)
non fraus, non preces, nihil omissum quo ambiguos inliceret, prompti firmarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 44장4)
illud haud ambigitur, qualicumque insomnio ipsi fratrique perniciem adlatam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 4장5)
is rex Hiberis idemque Mithridatis frater nuntiabat discordare Parthos summaque imperii ambigua, minora sine cura haberi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 8장2)
nece Vardanis turbatae Parthorum res inter ambiguos quis in regnum acciperetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 10장10)
et laeta quidem in praesens omnia, sed benignitati deum gratiam referendam, ne ritus sacrorum inter ambigua culti per prospera oblitterarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 15장5)
sed maxime ambigebatur inter Lolliam Paulinam M. Lollii consularis et Iuliam Agrippinam Germanico genitam:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 1장4)
concursumque magna caede et ambiguo eventu, donec Carenem profligatis obviis longius evectum integer a tergo globus circumveniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 14장5)
sic pulsus hostis, ventumque Sozam, oppidum Dandaricae, quod desertum a Mithridate ob ambiguos popularium animos obtineri relicto ibi praesidio visum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 16장2)
Itum inde in Siluras, super propriam ferociam Carataci viribus confisos, quem multa ambigua, multa prospera extulerant ut ceteros Britannorum imperatores praemineret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 33장1)
censentur Ostorio triumphi insignia, prosperis ad id rebus eius, mox ambiguis, sive amoto Carataco, quasi debellatum foret, minus intenta apud nos militia fuit, sive hostes miseratione tanti regis acrius ad ultionem exarsere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 38장2)
quod nobis praevisum, et missae auxilio cohortes acre proelium fecere, cuius initio ambiguo finis laetior fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 40장9)
quamquam ne impudicitiam quidem nunc abesse Pallante adultero, ne quis ambigat decus pudorem corpus, cuncta regno viliora habere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 65장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION