라틴어 문장 검색

Vbi experrectus est aliquis, paulum intermittere;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 4:3)
Commode uero exercent clara lectio, arma, pila, cursus, ambulatio, atque haec non utique plana commodior est, siquidem melius ascensus quoque et descensus cum quadam uarietate corpus moueat, nisi tamen id perquam inbecillum est:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 2장 6:1)
cursus, multa ambulatio, omnisque uehemens exercitatio;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 16:4)
Vmidum autem corpus efficit labor maior quam ex consuetudine, frequens balineum, cibus plenior, multa potio, post hanc ambulatio et uigilia;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 28:1)
per se quoque ambulatio multa et matutina et uehemens, exercitationi non protinus cibus adiectus;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 28:2)
Contra soluit aucta ambulatio atque esca potusque, motus, qui post cibum est, subinde potiones cibo inmixtae.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 31:1)
Semper autem post cibum conquiescere, ac neque intendere animum, neque ambulatione quamuis leui dimoueri.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 2:8)
Quod si febris aut nondum incursat, aut iam remisit, decurrendum est ad modicas exercitationes, maximeque ambulationes, item lenes frictiones.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 10:2)
post cibum intermittenda hora, et perfricanda crura brachiaque.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 12:6)
Vbi tertio die cibus datus est, intermittere quartum et inuicem alterum quemque, eadem hora cibi seruata, donec quattuordecim dies transeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 4:1)
tum ambulatione quam maxime recta et longa utatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 6:2)
post ambulationem loco tepido uehementer et diu, ac non minus ducenties, nisi infirmus erit, perfricetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 6:3)
rursus ante noctem ambulatione utatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 23장 6:7)
acri ambulatione utendum, itemque unctionibus frictionibusque, maxime per se ipsum;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 9:4)
Oportebit autem uti in is partibus, quae non adficientur, frictionibus, item ambulationibus lenibus;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 27장 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION