라틴어 문장 검색

) postquam ob locorum ubertatem amoenitatemque magis coepta sit frequentari, veritos (Cuma- nos), ne Cumae omnino desererentur, inisse consilium Parthenopen di- ruendi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 5633)
At vero quanta maris est pulchritudo, quae species universi, quae multitudo et varietas insularum, quae amoenitates orarum ac litorum, quot genera quamque disparia partim submersarum partim fluitantium et innantium beluarum partim ad saxa nativis testis inhaerentium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 100:1)
atque habet etiam amoenitas ipsa vel sumptuosas vel desidiosas inlecebras multas cupiditatum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 12:2)
est me hercule, ut dicis, utriusque loci tanta amoenitas ut dubitem utra anteponenda sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 13 2:4)
nec ea re Petrinum tuum deseram nam et villa et amoenitas illa commorationis est, non devorsori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 19 1:4)
quo quidem tibi perfrui mirifice licuit, cum esses in ista amoenitate paene solus relictus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 1 1:3)
ego ex magnis caloribus (non enim meminimus maiores) in Arpinati summa cum amoenitate fluminis me refeci ludos rum diebus, Philotimo tribulibus commendatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 1장 1:1)
item de hortis me quod admones, nec fui umquam valde cupidus et nunc domus suppeditat mihi hortorum amoenitatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER TERTIVS, 4장 7:4)
quaero enim a vobis, num ullam cogitationem habuisse videantur ii, qui hanc rein publicam tam praeclare fundatam nobis reliquerunt, aut argenti ad avaritiam aut amoenitatum ad delectationem aut supellectilis ad delicias aut epularum ad voluptates?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon I, 2장 1:3)
Non tamen omnino Marci nostri ληκύτηουσ fugimus, quotiens paulum itinere decedere non intempestivis amoenitatibus admonebamur:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 2 4:1)
Haec utilitas haec amoenitas deficitur aqua salienti, sed puteos ac potius fontes habet;
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 25:1)
Atque adeo ut omnem pro me metum ponas, accipe temperiem caeli regionis situm villae amoenitatem, quae et tibi auditu et mihi relatu iucunda erunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 3:1)
Hanc dispositionem amoenitatemque tectorum longe longeque praecedit hippodromus.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 32:1)
Deducit quadriremes, ascendit ipse non Rectinae modo sed multis - erat enim frequens amoenitas orae - laturus auxilium.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 9:2)
Nec desunt villae quae secutae fluminis amoenitatem margini insistunt.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 6:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION