라틴어 문장 검색

deus bone, quae viro censura cum venustate, si quid vel 1 deliberet forte vel suadeat!
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Sulpicio suo salutem 2:1)
Dispicite Lentulorum et Hostiliorum venustates, utrum mimos an deos vestros in iocis et strophis rideatis:
(테르툴리아누스, Apologeticum, 15장 1:2)
Et si paradisum nominemus, locum divinae amoenitatis recipiendis sanctorum spiritibus destinatum, maceria quadam igneae illius zonae a notitia orbis communis segregatum, Elysii campi fidem occupaverunt.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 47장 12:5)
in quo nihil repente arduum, nihil praeceps, nihil abruptum, quem lateribus longe lateque deductum in modum aequoris natura conplanat, dignum uidelicet eum, pro insita sibi specie uenustatis, iam olim reddens, qui beati martyris cruore dicaretur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 2:7)
Praeclari omnino habitus, et uultus erant laetissimi ac pulcherrimi, quales numquam ante uideram, neque aliquos hominum tanti decoris ac uenustatis esse posse credebam.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., [CAP. XIV. 2:6)
In cuius amoenitatem loci cum nos intraturos sperarem, repente ductor substitit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 3:10)
Uenit autem cum illo et filius Sigheri regis Orientalium Saxonum, cuius supra meminimus, uocabulo Offa, iuuenis amantissimae aetatis et uenustatis, totaeque suae genti ad tenenda seruandaque regni sceptra exoptatissimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 1:4)
An aequum esse dediticios suos illa fertilitate atque amoenitate perfrui, se militando fessos in pestilenti atque arido circa urbem solo luctari aut in urbe insidentem labem crescentis in dies fenoris pati?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 437:1)
prona semper civitas in luxuriam non ingeniorum modo vitio sed afluenti copia voluptatium et inlecebris omnis amoenitatis maritimae terrestrisque, tum vero ita obsequio principum et licentia plebei lascivire ut nec libidini nec sumptibus modus esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 42:2)
milites aedificiis emotos, simul ut cum agro tecta urbis fruenda locarentur, simul metuens ne suum quoque exercitum sicut Hannibalis nimia urbis amoenitas emolliret, in portis murisque sibimet ipsos tecta militariter coegerat aedificare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 32:1)
aeque segniter molliterque cohortem totam Syracusarum amoenitate frui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 278:3)
vobis mehercule, Martiis viris, cavenda ac fugienda quam primum amoenitas est Asiae:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 219:1)
si degenerem et emollitum amoenitate Asiae, quid periculi vel iniquo loco subeuntibus fuit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 621:1)
nam Asia et amoenitate urbium et copia terrestrium maritimarumque rerum et mollitia hostium regiisque opibus ditiores quam fortiores exercitus faciebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 4:1)
Amor, Voluptas, Venus, Venustas, Gaudium, Iocus, Ludus, Sermo, Suavisaviatio.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 29)

SEARCH

MENU NAVIGATION