라틴어 문장 검색

quae quidem a te ipso integritate et clementia tua sic amplificata est, ut nihil addi posse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 18 1:2)
etenim si merita valent, patriam, liberos, salutem, dignitatem, memet ipsum mihi per illum restitutum puto, si consuetudinis iucunditas, quae fuit umquam amicitia consularium in nostra civitate coniunctior?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 10 14:3)
quam ob rem velim tibi ita persuadeas, me cum rei p. causa, quae mihi vita mea est carior, tum quod tibi ipsi faveam tuamque dignitatem amplificari velim, [me] tuis optimis consiliis amplitudini, gloriae nullo loco defuturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS: AD M. BRVTVM ET CETEROS, letter 5 3:3)
hoc est animi, hoc est ingeni tui, hoc eius spei quam habere debes amplificandae dignitatis tuae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 24 1:4)
quantae curae tibi meus honos fuerit et quam idem exstiteris consul in me ornando et amplificando qui fueras semper cum parentibus tuis et cum tota domo, etsi res ipsa loquebatur, cognovi tamen ex meorum omnium litteris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 11 1:1)
nunc mihi iucunditatis plena epistula hoc adspersit molestiae quod videris ne mihi molestus esses veritus esse atque etiam nunc vereri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 2:3)
Ac vereor interdum ne talium personarum cum amplificare velim minuam etiam gloriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 7:1)
quarum alteram in universi generis quaestione pono, quam, ut supra dixi, Graeci appellant θέσιν, alteram in augendis amplificandisque rebus, quae ab isdem αὔξησισ est nominata.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 2:4)
quod et inter media argumenta faciendum est quotiescumque dabitur vel amplificandi vel minuendi locus, et paene infinite in perorando.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 36장 4:3)
Cum enim videret oratores cum severitate audiri, poetas autem cum voluptate, tum dicitur numeros secutus, quibus etiam in oratione uteretur, cum iucunditatis causa turn ut varietas occurreret satietati.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 52장 1:5)
sunt quae condiant orationem, verborum numerorumque iucunditas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 55장 3:2)
Saepe etiam in amplificanda re concessu omnium funditur numerose et volubiliter oratio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 62장 2:2)
quae enim potest in vita esse iucunditas, cum dies et noctes cogitandum sit iam iamque esse moriendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 14:9)
aegritudo autem ceteraeque perturbationes amplificatae certe pestiferae sunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 42:1)
adiunge fructum amicitiarum, in quo doctis positum est cum consilium omnis vitae consentiens et paene conspirans, tum summa iucunditas e cotidiano cultu atque victu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 72:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION