라틴어 문장 검색

A Genii templo tales anathema merentur, Qui Genio decimas, et sua jura negant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:33)
eas vero quae eloquentissimae contradictionis insultibus ejus leges expugnare conantur, aeterni anathematis exclusione suspendat, cum philosophicae assertionis auctoritas maximarum plerasque diversis facultatibus fateatur esse communes;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:22)
In quibus, imaginaria picturae probabilitas sophistico procurationis suae praestigio, homines notorio avaritiae crimine laborantes, anathematis damnabat opprobrio;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 76:11)
Sed quia excedere limitem meae virtutis non valeo, nec meae facultatis est, hujus pestilentiae virus omnifariam exstirpare, meae possibilitatis regulam prosecuta, homines praedictorum vitiorum anfractibus irretitos anathematis cauteriabo charactere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 80:7)
O Natura, non sine internae spirationis afflatione divina, a tuae discretionis libra istud imperiale processit edictum, [0481A] ut omnes qui abusiva desuetudine, nostras leges aboletas reddere moliuntur, et in nostrae solemnitatis feria feriantes, anathematis gladio feriantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 95:2)
Postquam Genius hujus anathematis exterminio finem orationi concessit, huic imprecationi applaudens Virginum assistentia festino confirmationis verbo Genii roboravit edictum, lampadesque cereorum in manibus virginum suis meridiantes luminibus in terram cum quadam aspernatione et demissione, exstinctionis videbantur sopore dejectae.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 97:10)
[0558C] Altera autem die, prima aurora radiante, universus populus Dei vivi bello armatur, in voce exsultationis et omni dulci modulatione jucunditatis, citharis et musicis, tanquam ad convivium pergentes, laetati sanctae crucis signaculo ab Arnolfo, Petro caeterisque sacerdotibus muniti et signati, confessionis puritate confortati sunt, sub quorum anathemate rursus praeda et aliqua rapina ante agonem interdicta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 86:1)
Qui in satisfactione Deo et cardinali rebellis et inobediens existens, et in pertinacia suae pravae excusationis permanens, sub judicio omnium fidelium depositus ac anathemate percussus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 34:2)
Nunc consideremus quae sit vis primitiarum, et utrum tempore aestimentur primitiae, an sanctitate, hoc est, utrum omnia primogenita sanctificationem habeant primitiarum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:1)
Non ergo omnia primogenita sancta:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:8)
sed omnia quae sancta sunt, sunt etiam primogenita.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:9)
Denique Cain primogenitus, sed non sanctus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:10)
et tamen primogenitus appellatur, sicut scriptum est in prophetis:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:12)
Primogenitus meus Israel (Exod.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:13)
Et Levi sanctus, sed non primogenitus;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION