라틴어 문장 검색

nam, ut vere loquamur, superstitio, fusa per gentis, oppressit omnium fere animos atque hominum imbecillitatem occupavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 220:2)
nec vero - id enim diligenter intellegi volo - superstitione tollenda religio tollitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 220:5)
"Quam ob rem, ut religio propaganda etiam est, quae est iuncta cum cognitione naturae, sic superstitionis stirpes omnes eiiciendae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 221:1)
Pellantur ergo istae ineptiae paene aniles, ante tempus mori miserum esse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 92:1)
accedit superstitio muliebris quaedam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 72:4)
Nondum annos xiiii impleverat, et iam illi anilis prudentia, matronalis gravitas erat et tamen suavitas puellaris cum virginali verecundia.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 2:1)
Illud ipsum, quod oculum modo dextrum modo sinistrum circumlinebat - dextrum si a petitore, alterum si a possessore esset acturus -, quod candidum splenium in hoc aut in illud supercilium transferebat, quod semper haruspices consulebat de actionis eventu, a nimia superstitione sed tamen et a magno studiorum honore veniebat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 2:3)
Nihil aliud inveni quam superstitionem pravam et immodicam.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 8:2)
Neque civitates tantum, sed vicos etiam atque agros superstitionis istius contagio pervagata est;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 96 9:4)
Hanc ego nocturnas versam volitare per umbras Suspicor et pluma corpus anile tegi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 810)
magna superstitio tibi sit natalis amicae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:277)
vocem quoque fecit anilem, ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 30:3)
Tum dea "venit" ait, formamque removit anilem Palladaque exhibuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 5:9)
Inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes suscitat hesternos foliisque et cortice sicco nutrit et ad flammas anima producit anili.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 66:2)
At longis anxia curis Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles, cui referat nati testatos orbe labores, cuive suos casus, Iolen habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 24:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION