라틴어 문장 검색

qui cum dicto paruisset congressusque eorum ingentem speciem dictaturae apud cives sociosque vetustate iam prope oblitos eius imperii fecisset, litterae ab urbe allatae sunt naves onerarias commeatum ab Ostia in Hispaniam ad exercitum portantes a classe Punica circa portum Cosanum captas esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 130:1)
postquam Manlius dixit, quamquam patrum quoque plerosque captivi cognatione attingebant, praeter exemplum civitatis minime in captivos iam inde antiquitus indulgentis, pecuniae quoque summa homines movit, quia nec aerarium exhauriri, magna iam summa erogata in servos ad militiam emendos armandosque, nec Hannibalem maxime huiusce rei, ut fama erat, egentem locupletari volebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 746:1)
magistratibus in annum creatis Q. Fulvius dictatura se abdicavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 88:2)
a qua suspicione si me neque vita acta et mores mei neque dictatura cum quinque consulatibus tantumque gloriae belli domique partae vindicat ut propius fastidium eius sim quam desiderium, aetas saltem liberet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 597:1)
an, quod a sociis eorum non abstinuerim, iustam querellam habent, cum ipsi pro lege hunc antiquitus morem servent, ut adversus socios ipsi suos publica tantum auctoritate dempta iuventutem suam militare sinant, et contrariae persaepe acies in utraque parte Aetolica auxilia habeant?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 442:1)
ilotarum deinde quidam - hi sunt iam inde antiquitus castellani, agreste genus - transfugere voluisse insimulati per omnes vicos sub verberibus acti necantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 315:1)
in controversiam autem veniebant Philippopolis Tricca Phaloria et Eurymenae et cetera circa eas oppida, utrum, Thessalorum iuris cum essent, vi ademptae possessaeque ab Aetolis forent - nam Philippum Aetolis ademisse eas constabat - an Aetolica antiquitus ea oppida fuissent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 272:1)
comitiis confectis, ut traditum antiquitus est, censores in Campo ad aram Martis sellis curulibus consederunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 540:1)
non minus etiam memorantur antiquitus crevisse ardores et abundavisse sub Vesuvio monte et inde evomuisse circa agros flammam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장8)
e columnarum enim formationibus trium generum factae sunt nominationes, dorica, ionica, corinthia, e quibus prima et antiquitus dorica est nata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION