라틴어 문장 검색

De senibus denique ideo mentionem feci, quia, ut ait sanctusJob, "in antiquis est sapientia, et in longo tempore prudentia.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 110:1)
"Cum multa trahisab antiquis, meruisti placere de propriis;"
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 110:5)
et hoc ideo quia gravioresinsidias antiqui adversarii tunc subimus, quando ejus bona suscipimus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 254:9)
Templum ergo quoddam antiquum intravit ut ibidem pernoctaret.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 18:25)
Dictum est in antiquis proverbiis quod non eadem compunctione dolet quipro muneribus lacrimatur et qui sui dolore corporis gravatur.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 99:15)
Et ostenderunt ei antiquum hominem nominatum probitate fidelitatis.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:4)
Dictum est de quodam philosopho quod per antiquum transiens cimiteriumlaminam vidit marmoream cuiusdam mortui cineribus superpositam;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 224:1)
Itaque dierum saeculi reminiscere et generationum annorum antiquorum, qui omnes transierunt, et inde accipe sensum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 240:10)
ita ut in eo non vulgaris popularisque gratia, sed specialis praerogativa praecelleret, sicut lectio docet:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 2장 4:5)
Innocentia enim tempore posterior est, quam malitia, et quadam suppar aetate, sed meritorum nobilitate antiquior.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:14)
eo quod irrationabilem et superflui vulgarisque sermonis loquacitatem indiscreta quaedam sobriae doctrinae coegit mysteria.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:15)
Quia nos usu quodam mortalium claudimur, et velut echini cortice quodam nos vulgaris opinionis involvimus, aut velut cochleae quae nisi intra testae operimentum sint, spirare non possunt, nec aerem liberum carpere aut sustinere:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 12:6)
tamen antiquae nobis prosapiae patriaeque virtutis semen aliquod vel exiguum reservaret, ne penitus operis et creaturae suae omne circa humanum genus amputaretur insigne.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 4:2)
Aborigines primos in his regionibus quidam visos esse firmarunt, Celtas nomine regis amabilis et matris eius vocabulo Galatas dictos - ita enim Gallos sermo Graecus appellat - alii Dorienses antiquiorem secutos Herculem oceani locos inhabitasse confines.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 3:1)
Agens itaque negotiosam hiemem apud oppidum ante dictum, inter rumores, qui volitabant assidui, comperit Augustuduni civitatis antiquae muros spatiosi quidem ambitus sed carie vetustatis invalidos, barbarorum impetu repentino insessos, torpente praesentium militum manu, veteranos concursatione pervigili defendisse, ut solet abrupta saepe discrimina salutis ultima desperatio propulsare.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 2장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION