라틴어 문장 검색

ingenitam deitatem Patris appellat, hoc est eum solum ex tribus personis ingenitum esse profitetur, cum videlicet ut jam supra meminimus, solus ipse non sit ab alio.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 12:8)
Christum autem Dei sapientiam et Dei virtutem Apostolus nominat (I Cor. I, 24).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 16:7)
Unde et dextera sive manus Patris appellatus est, per quam Pater omnia operatus est. Qui etiam bene mens Patris, sive ratio, sive Angelus consilii dictus est, quia omnia in hac sapientia rationabiliter Pater disponit, sive creando mundum, sive reparando eumdem post lapsum;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 16:14)
Spiritus sanctus quaedam Patris Filiique communio est, et ideo fortasse sic appellatur, quia Patri et Filio potest eadem appellatio convenire.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:23)
Clarum itaque, ex supra positis arbitror testimoniis, divinam, ut diximus, potentiam vocabulo Patris exprimi, divinam sapientiam Filium intelligi, ac divinae gratiae bonitatem Spiritum sanctum appellari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 19:1)
Si autem hoc verbum locutionem aliquam Dei transitoriam appellant, sicut et verbum hominis, eo videlicet quo scriptum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 25:10)
) Nec non et Apostolus teste Augustino, cum templum Spiritus sancti nominavit, aperte eum esse Deum pronuntiat, cum solius templum Dei esse dicatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 27:8)
Socrates cum populo simulacra venerabatur, et post ejus damnationem mortemque nemo ausus est jurare per canem, nec appellare quemcumque Jovem, sed hoc tantummodo memoriae litterisque mandare.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 32:10)
XVI. Primus autem nunc ille antiquissimus philosophorum, et magni nominis occurrat Mercurius, quem pro excellentia sua deum quoque appellaverunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:1)
Hermes, qui Mercurius Latine dicitur, scripsit librum qui appellatur Lovgoû tevleioû, id est Verbum perfectum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:3)
Quem primo factum dixit, postea unigenitum appellavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:11)
Quandocunque, inquit, supponimus Deum animali, secundum eam opinionem facimus quae coelum stellasque atque hunc mundum totum animatum esse confirmat, quos etiam deorum nomine appellaverunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 33:23)
Utrum archangeli appellentur virtutes, et quid intra se distent sedes sive dominationes, sive principatus, sive potestates, dicant qui possunt, si tamen possunt probare quod dicunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 34:3)
Hic quippe a Deo Patre quasi primo loco subsistit, cum Spiritus tanquam tertio loco ab utrisque sit. Unde et Patrem Hieronymus principalem Spiritum ad Filium nominat, opere videlicet illo suo de tribus virtutibus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 36:6)
Quod autem Claudianus mutuum amorem adinvicem Patris et Filii dixerit, non incongrue animam mundi, id est universorum fidelium vitam, atque salutem, Plato nominavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 37:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION