라틴어 문장 검색

Quaero igitur vester deus primum ubi habitet, deinde quae causa eum loco moveat, si modo movetur aliquando, post, cum hoc proprium sit animantium ut aliquid adpetant quod sit naturae accommodatum, deus quid appetat, ad quam denique rem motu mentis ac rationis utatur, postremo quo modo beatus sit quo modo aeternus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 104:1)
Dedit autem eadem natura beluis et sensum et appetitum, ut altero conatum haberent ad naturales pastus capessendos, altero secernerent pestifera a salutaribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:1)
Deinceps, ut erat propositum, de beneficentia ae de liberalitate dicatur, qua quidem nihil est naturae hominis accommodatius, sed habet multas cautiones.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 57:1)
quam si sequemur ducem, numquam aberrabimus sequemurque et id, quod acutum et perspicax natura est, et id, quod ad hominum consociationem accommodatum, et id, quod vehemens atque forte.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 129:2)
neque enim solum corporis, qui ad naturam apti sunt, sed multo etiam magis animi motus probandi, qui item ad naturam accommodati sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 129:4)
una pars in appetitu posita est, quae est ὁρμή Graece, quae hominem huc et illuc rapit, altera in ratione, quae docet et explanat, quid faciendum fugiendumque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 130:2)
Ita fit, ut ratio praesit, appetitus obtemperet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 130:3)
Efficiendum autem est, ut appetitus rationi oboediant eamque neque praecurrant nee propter pigritiam aut ignaviam deserant sintque tranquilli atque omni animi perturbatione careant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 132:1)
Nam qui appetitus longius evagantur et tamquam exsultantes sive cupiendo sive fugiendo non satis a ratione retinentur, ii sine dubio finem et modum transeunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 132:3)
Ex quibus illud intellegitur, ut ad officii formam revertamur, appetitus omnes contrahendos sedandosque esse excitandamque animadversionem et diligentiam, ut ne quid temere ac fortuito, inconsiderate neglegenterque agamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 133:1)
Quin etiam, si quis est paulo ad voluptates propensior, modo ne sit ex pecudum genere (sunt enim quidam homines non re, sed nomine), sed si quis est paulo erectior, quamvis voluptate capiatur, occultat et dissimulat appetitum voluptatis propter verecundiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 136:3)
Illi enim non optimas, sed sibi accommodatissimas fabulas eligunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 146:2)
Motus autem animorum duplices sunt, alteri cogitationis, alteri appetitus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 169:1)
cogitatio in vero exquirendo maxime versatur, appetitus impellit ad agendum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 169:2)
Curandum est igitur, ut cogitatione ad res quam optimas utamur, appetitum rationi oboedientem praebeamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 169:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION