라틴어 문장 검색

at vero si ad vitem sensus accesserit, ut appetitum quendam habeat et per se ipsa moveatur, quid facturam putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 54:1)
sed videsne accessuram ei curam, ut sensus quoque suos eorumque omnem appetitum et si qua sint adiuncta ei membra tueatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 54:3)
itaque prima illa commendatio, quae a natura nostri facta est nobis, incerta et obscura est, primusque appetitus ille animi tantum agit, ut salvi atque integri esse possimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 56:4)
quam similitudinem videmus in bestiis, quae primo, in quo loco natae sunt, ex eo se non commovent, deinde suo quaeque appetitu movetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 57:1)
appetitus animi 163 19 Arcesilas Academicus, Polemonis auditor 202 27 de eiusdisserendi more 32 20 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)27)
erat enim non facile agentis aliquid et molientes deos in aliarum formarum imitatione servare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 77:5)
Dedit autem eadem natura beluis et sensum et appetitum, ut altero conatum haberent ad naturales pastus capessendos, altero secernerent pestifera a salutaribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:1)
licet enim mihi, M. fill, apud te gloriari, ad quem et hereditas huius gloriae et factorum imitatio pertinet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 101:3)
una pars in appetitu posita est, quae est ὁρμή Graece, quae hominem huc et illuc rapit, altera in ratione, quae docet et explanat, quid faciendum fugiendumque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 130:2)
Ita fit, ut ratio praesit, appetitus obtemperet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 130:3)
Efficiendum autem est, ut appetitus rationi oboediant eamque neque praecurrant nee propter pigritiam aut ignaviam deserant sintque tranquilli atque omni animi perturbatione careant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 132:1)
Nam qui appetitus longius evagantur et tamquam exsultantes sive cupiendo sive fugiendo non satis a ratione retinentur, ii sine dubio finem et modum transeunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 132:3)
Ex quibus illud intellegitur, ut ad officii formam revertamur, appetitus omnes contrahendos sedandosque esse excitandamque animadversionem et diligentiam, ut ne quid temere ac fortuito, inconsiderate neglegenterque agamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 133:1)
Quin etiam, si quis est paulo ad voluptates propensior, modo ne sit ex pecudum genere (sunt enim quidam homines non re, sed nomine), sed si quis est paulo erectior, quamvis voluptate capiatur, occultat et dissimulat appetitum voluptatis propter verecundiam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 136:3)
Fit autem interdum, ut non nulli omissa imitatione maiorum suum quoddam institutum consequantur, maximeque in eo plerumque elaborant ii, qui magna sibi proponunt obscuris orti maioribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 149:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION