라틴어 문장 검색

Sed maxime omnium se ostendit appetitus iste, si discontinuatio tentetur usque ad fractiones minores.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:9)
Nam electrica operatio (de qua Gilbertus et alii post eum tantas excitarunt fabulas) non alia est quam corporis per fricationem levem excitati appetitus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 448:4)
Neque enim haec fiunt per motum gravitatis et levitatis tantum, ut aliae partes summitatem petant, aliae ad imum vergant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:6)
et se facile conspiciendum in singulis daret, nisi ligaretur et fraenaretur per alios corporum appetitus et necessitates, quae istam coitionem disturbant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 450:15)
Etiam quod oleum cum aqua non misceatur, non tantum in causa est differentia levitatis, sed malus ipsorum consensus:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:18)
Nobis autem corporum naturalium appetitus ubique serio perscrutantibus occurrit iste motus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 466:2)
Hujus autem appetitus imago ex parte tantum cerni potest;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 467:9)
Proposuimus itaque jam species sive elementa simplicia motuum, appetituum, et virtutum activarum, quae sunt in natura maxime catholica.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 468:1)
modo hoc fiat absque ulla levitate, aut credulitate, sed fide anxia et quasi dubitabunda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:15)
Qui in plurimis excellere contendunt, levitate et gloria vana moti, necesse est ut sint invidi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 7:2)
Abruptio sermonis in medio, quasi quis seipsum deprehenderet et contineret, maiorem generat appetitum in eo quocum colloqueris ad ulterius inquirendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 6:2)
Accipe in huius modi arrogantiae leuitate quam festiue aliquis illuserit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 2:10)
Cur enim flammas quidem sursum leuitas uehit, terras uero deorsum pondus deprimit, nisi quod haec singulis loca motionesque conueniunt?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:13)
Sunt quibus alarum leuitas uaga uerberetque uentos
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, X 4:1)
numquam enim satiatur appetitus sciendi, donec sciatur ens increatum.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION