라틴어 문장 검색

APUD cenam Favorini cum discubitum fuerat coeptusque erat apponi cibus, servus assistens mensae eius legere inceptabat aut Graecarum quid litterarum aut nostratium;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 2:1)
Sed potesne mihi non speciem aliquam de penu dicere, sed definire, genere proposito et differentiis adpositis, quid sit 'penus ?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 10:2)
Verba Masuri Sabini apposui ex libro luris civilis secundo:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 16:1)
De qua re verba ipsa apposui Catonis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, VI 26:2)
Aderat, cum ille hoc dicit, reprehensor audaculus verborum, qui perpauca eademque a volgo protrita legerat habebatque nonnullas disciplinae grammaticae inauditiunculas, partim rudes inchoatasque, partim non probas, easque quasi pulverem ob oculos, cum adortus quemque fuerat, adspergebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 5:1)
Ipsum deinde principium apposuit, cuius verba haec sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 15:1)
Aelium quoque Tuberonem libro Ad C. Oppium scripto occecurrit dixisse, Probus adnotavit et haec eius verba apposuit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, IX 12:1)
Flavius, Anni filius, aedilis, id arrisit, sellam curulem iussit sibi afferri, eam in limine apposuit, ne quis illorum exire posset utique hi omnes inviti viderent sese in sella curuli sedentem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, IX 7:2)
Pleni sunt adeo libri similis in hoc verbo significationis, ex quibus unum et alterum, quae subpetierant, apposui.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 9:2)
atque in legendo carpsi exinde quaedam et notavi mirabilia et scriptoribus fere nostris intemptata eaque his commentariis aspersi, ut qui eos lectitarit ne rudis omnino et ἀνήκοοσ inter istiusmodi rerum auditiones reperiatur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 6:2)
et quaedam alia adposita de similium vocabulorum declinationibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIV 1:2)
Versum Naevi apposui:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXV 4:2)
Verba haec Ciceronis sunt, quae adposui:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 23:1)
Laudo, inquit, te, mi fili, quod in tantula aetate, etiamsi hunc M. Catonem, de quo nunc quaeritur, quis fuerit ignoras, auditiuncula tamen quadam de Catonis familia aspersus es.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XX 6:2)
atque inibi super eadem observatione exemplum adpositum epistulae divi Augusti ad Gaium filium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VII 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION