라틴어 문장 검색

Versum Naevi apposui:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXV 4:2)
Verba haec Ciceronis sunt, quae adposui:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 23:1)
atque inibi super eadem observatione exemplum adpositum epistulae divi Augusti ad Gaium filium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VII 1:2)
Verba haec, quae adposuimus, Favoni sunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VIII 3:1)
ceterarum avium atque altilium nisi tantum adponatur, ut a cluniculis inferiore parte saturi fiant, convivium putant inopia sordere, superiorem partem avium atque altilium qui edint, eos palatum parum delicatum habere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, VIII 3:4)
ADULESCENTULI cum etiamtum in scholis essemus, ἐνθυμημάτιον hoc Graecum quod adposui dictum esse a Musonio philosopho audiebamus et, quoniam vere atque luculente dictum verbisque est brevibus et rotundis vinctum, perquam libenter memineramus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, I 2:1)
Verba ex eo mimo adposui:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VII 15:1)
Eam pecuniam cum viro forte irata repetere instituit, adponit ei flagitatorem servum recepticium, hoc est proprium servum suum, quem cum pecunia reliqua receperat neque dederat doti, sed retinuerat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VI 11:1)
nam pulmoni quoque fovendo rigandoque utiles necessariosque humores videri, set adpositam quasi moderatricem quandam et arbitram prohibendi admittendive quod ex salutis usu foret, uti edulia quidem omnia defenderet ab arteria depelleretque in stomachum, potum autem partiretur inter stomachum et pulmonem et quod ex eo admitti in pulmonem per arteriam deberet, non rapidum id neque universum, sed quadam quasi obice sustenta tum ac repressum sensim paulatimque tramitteret atque omne reliquum in alteram stomachi fistulam derivaret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XI 7:3)
Sed iniurias atrociores, ut de osse fracto, non liberis modo, verum etiam servis factas, inpensiore damno vindicaverunt, quibusdam autem iniuriis talionem quoque adposuerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 33:1)
Quae cum adpositae fuissent et multae quidem, sed inuberes macriusculaeque essent:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VIII 4:2)
Tertio, ut si quis ad asylum propter crimen laesae maiestatis confugisset, bene liceret regi custodes ei intra asylum ipsum apponere qui eius dicta et facta observarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 18:3)
Quod quidem accidens rex facile praevidere potuerat, et debuerat certe hoc ipsum supponere, et huic eventui consilia sua aptare, nisi quod honoris contemplatio propter nova de praelio facta allata, quae regem ad aliquid propere exequendum extimulavit, belli rationes pervertisset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 27:2)
Quosdam vero ex concilio usos consiliariorum liberatate (rege tum praesente) supposuisse si duo regis filii sine haredibus masculis defuncti essent, regnum Angliae ad lineam Scotiae devolutum iri, quod monarchiae Anglorum praeiudicio esse possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 14:5)
Intellectus humanus ex proprietate sua facile supponit majorem ordinem et aequalitatem in rebus, quam invenit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 92:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION