라틴어 문장 검색

Sanctarum virginum et viduarum societatem adpete, et si sermocinandi cum viris incumbit necessitas, arbitros ne devites tantaque confabulandi fiducia sit, ut intrante alio nec paveas nec erubescas.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 10:12)
Nunc autem, cum inter fratres procul habitans eorumque fruens contubernio honeste sub arbitris et videam raro et videar, inpudentissi- mum est eius te verecundiam non sequi, cuius te sequi testeris exemplum.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:22)
Quando vis, ut te videat - et inviset - adhibe arbitros amicos, libertos, servulos.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 9:6)
Nusquam sine matre, nullum clericorum et mon- achorum - quod amplae domus interdum exigebat necessitas - vidit absque arbitris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Principiam Virginem De Vita Sanctae Marcellae 3:19)
Ceterum totos dies in huiusce modi confabulatione consumens quare solus cum sola et non cum arbitris sedes?
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 3:27)
esto bonus miles, tutor bonus, arbiter idem integer;
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII37)
Spartano cuidam respondit Pythia vates haut inpunitum quondam fore quod dubitaret depositum retinere et fraudem iure tueri iurando;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII77)
Tum primum hiematum sub pellibus, taxata stipendio hiberna, adactus miles sua sponte iure iurando ne nisi capta urbe remearet.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 8:2)
Dissidentibusque de regno fratribus arbiter factus regnare iussit Hyrcanum;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MITHRIDATICUM 30:4)
cum regum et gentium arbiter populus ipsum se regere non posset, et victrix Asiae et Europae a Corfinio Roma adpeteretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM ADVERSUM SOCIOS 7:1)
Casusne, inquit, hos omnes ad te, Praetextate, contraxit, an altius quiddam cui remotis arbitris opus sit cogitaturi ex disposito convenistis?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 4:2)
an Platonem aestimas haurienda passim vina suasisse, et non magis inter minuta pocula iucundiorum liberalioremque invitationem, quae fieret sub quibusdam quasi arbitris et magistris conviviorum sobriis, non inprobasse?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 5:3)
Id mirum Antonio visum, nec moratus sponsione contendit, dignus sculna Munatio Planco qui tam honesti certaminis arbiter electus est.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 16:1)
Circumvenit, inquit, arbitrum, qui inter me atque se integre iudicaverat.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 2:2)
Atque uti vosmet ipsos eius quod dico arbitros faciam, carmen Pindari quod est super monte Aetna, quantulum mihi est memoriae, dicam:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION