라틴어 문장 검색

quia mente jam praevidemus et auguramur, si quando homines, nostris monitis excitati, ad experientiam se serio contulerint (valere jussis doctrinis sophisticis), tum demum, propter praematuram et praeproperam intellectus festinationem, et saltum sive volatum ad generalia et rerum principia, fore ut magnum ab hujusmodi philosophiis periculum immineat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:8)
atque ab abstractae sapientiae serenitate et tranquillitate (tanquam a statu multo diviniore) arcere et summovere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:5)
idem est ac si dicamus, Potest homo superinducere calorem in corpus densum, aut contra, Potest homo auferre aut arcere calorem a corpore tenui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 192:6)
Ligatio vero motus congregationis minoris, quae fit per motum externum, maxime conspicitur in agitationibus corporum per quas arcetur putrefactio.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:1)
veluti cum quotidiana agitatio aut profluentia aquae arceat putrefactionem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:10)
venti arceant pestilentiam aeris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:11)
qui, licet contineant aerem permistum, tamen vim aeris coacervati et circumfusi arcent:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:9)
Tum si primorum hominum indigentia ac res accisae cum summa plebis inopia et paupertate iungantur, periculum imminet grave.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 12:3)
Neque certius est indicium prudentis regiminis et rerum administrationis, quam ubi homines spe continere possit, cum satisfaciendi copia non datur, atque ubi res tam provide tractantur ut nullum malum ita peremptorie imminere videatur, quin aliqua se ostendat spei rima ad evadendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 20:6)
Siquidem iustus metus imminentis periculi, etsi violentia aliqua non praecesserit, proculdubio belli causa est competens et legitima.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 5:7)
Ignavum fucos pecus praesepibus arcent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIX. [= English XLI] DE USURA SIVE FOENERE 2:1)
At commodentur etiam eo modo ut habeantur ibi cubicula et cameras tam aestivales ad refrigerium quam hyemales frigus arcendum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 4:12)
Quinetiam ob eandam caussam, videlicet ut venti arceantur, ad exitus claudenda sunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 8:4)
Sed quia, seu dixi, macies grauis inminet ipsi, Hostis in aduentus occurrere sic macilentus Mente nequit prompta, nec quemquam laedere contra.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:3)
in Garizim autem Andronicum; praeter autem hos Menelaum, qui gravius quam ceteri imminebat civibus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 5장23)

SEARCH

MENU NAVIGATION