라틴어 문장 검색

huius enim rari summique voluptas nulla boni, quotiens animo corrupta superbo plus aloes quam mellis habet, quis deditus autem usque adeo est, ut non illam quam laudibus effert horreat inque diem septenis oderit horis?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI91)
Aurum enim liquidum in rictum oris infusum est, ut cuius animus arserat auri cupiditate, eius etiam mortuum et exsangue corpus auro ureretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PARTHICUM 10:4)
unaque res haec est, cuius quam plurima habemus, tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 35:8)
quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus ille leonis obesset et horrens Arcadius sus, tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 1:11)
quae neque florescunt pariter nec robora sumunt corporibus neque proiciunt aetate senecta nec simili Venere ardescunt nec moribus unis conveniunt neque sunt eadem iucunda per artus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:7)
ut omnia motu percalefacta vides ardescere, plumbea vero glans etiam longo cursu volvenda liquescit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 6:3)
id quoque enim fit et ardescunt caelestia templa et tempestates pluviae graviore coortu sunt, ubi forte ita se tetulerunt semina aquarum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 21:8)
in stuppam semina quae cum conveniunt aut in taedai corpore adhaerent, ardescunt facile extemplo, quia multa quoque in se semina habent ignis stuppae taedaeque tenentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:7)
multaque praeterea prius ipso tacta vapore eminus ardescunt quam comminus imbuat ignis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 28:9)
Postremo quid ita nomen servitutis horremus?
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 8:1)
tum silvis scena coruscis Desuper horrentique atrum nemus inminet umbra.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, III. 18:5)
Dat Niso Mnestheus pellem horrentisque leonis Exuvias, galeam fidus permutat Aletes.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 5:3)
Iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis Horrebat squamis, surasque incluserat auro, Tempora nudus adhuc, laterique accinxerat ensem:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 11:2)
Nec tibi diva parens, generis nec Dardanus auctor, Perfide, sed duris genuit te cautibus horrens Caucasus, Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 14:1)
Saucius at serpens sinuosa volumina versat, Adrectisque horret squamis et sibilat or Arduus insurgens:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 28:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION