라틴어 문장 검색

Haud dubiae iam in castris omnium mentes tantusque ardor ut non contenti agmine et corporibus in suggestu, in quo paulo ante aurea Galbae statua fuerat, medium inter signa Othonem vexillis circumdarent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 36장1)
et praecipuum pessimorum incitamentum quod boni maerebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 38장13)
e quibus Valens infensus Galbae, tamquam detectam a se Verginii cunctationem, oppressa Capitonis consilia ingrate tulisset, instigare Vitellium, ardorem militum ostentans:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장9)
ardorem exercituum Agrippinenses, Treviri, Lingones aequabant, auxilia equos, arma pecuniam offerentes, ut quisque corpore opibus ingenio validus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 57장6)
torpebat Vitellius et fortunam principatus inerti luxu ac prodigis epulis praesumebat, medio diei temulentus et sagina gravis, cum tamen ardor et vis militum ultro ducis munia implebat, ut si adesset imperator et strenuis vel ignavis spem metumve adderet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 62장6)
ubi pulsum Caecinam pergere Cremonam accepit, aegre coercitam legionem et pugnandi ardore usque ad seditionem progressam Bedriaci sistit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장3)
acerrima seditionum ac discordiae incitamenta, interfectores Galbae scelere et metu vaecordes miscere cuncta, modo palam turbidis vocibus, modo occultis ad Othonem litteris;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장11)
omisso pugnae ardore Othoniani ultro salutavere;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 42장3)
non expectavit militum ardor vocem imperatoris;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 46장3)
si quid ardoris ac ferociae miles habuit, popinis et comissationibus et principis imitatione deteritur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 76장17)
isque primus principatus dies in posterum celebratus, quamvis Iudaicus exercitus quinto nonas Iulias apud ipsum iurasset, eo ardore ut ne Titus quidem filius expectaretur, Syria remeans et consiliorum inter Mucianum ac patrem nuntius.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 79장2)
non vigor corporibus, non ardor animis;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장4)
id ipsum apud infensos incitamentum erat, tamquam nimius pavor conscientiam argueret.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장7)
eo postremo ardoris provectus est ut vexillarium fugientem hasta transverberaret;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장3)
ardua urbis moenia, saxeae turres, ferrati portarum obices, vibrans tela miles, frequens obstrictusque Vitellianis partibus Cremonensis populus, magna pars Italiae stato in eosdem dies mercatu congregata, quod defensoribus auxilium ob multitudinem, obpugnantibus incitamentum ob praedam erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 30장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION