라틴어 문장 검색

Nos certe, aeterno veritatis amore devicti, viarum incertis et arduis et solitudinibus nos commisimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:1)
ut per hoc (quantum conditio humanitatis ac mortalitatis patitur) exaltetur intellectus, et facultate amplificetur ad naturae ardua et obscura superanda.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 15:3)
Attamen in re tam ardua et suspensa, sunt quaedam quae necessario videntur interponenda;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 36:3)
Nostra autem ratio, ut opere ardua, ita dictu facilis est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:1)
nil ab arte, vel hominis opere, arduum, aut in naturam imperiosum et validum, expectari debere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:5)
atque hujusmodi conatus initia scilicet laeta, media ardua, extrema confusa habere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:2)
nivibus jacentibus tantum inferius in ascensu.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 76:6)
Nam novas species generare arduum admodum foret;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:2)
at species notas variare, et inde rara multa ac inusitata producere, minus arduum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 299:3)
Atqui ubi ad superficiem ipsam aquae ventum fuerit, tum cohibetur aer ab ulteriore ascensu, per levem resistentiam quam reperit in aqua non statim tolerante se discontinuari:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 339:5)
Illud tamen observatione dignum est, personis indignis sub primum honoris sui ascensum maxime invideri, postea vero minus, ubi contra personae dignae et meritis insignes invidiam tum demum experiuntur, postquam fortunae eorum diutius duraverint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 9:8)
Ascensus omnis ad dignitatum fastigium incedit tanquam per scalam graduum flexuosam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 5:8)
Dicamus nunc de vera imperii temperatura, quam servare res ardua est et rara.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIX. DE IMPERIO 2:2)
Dignum profecto argumentum, quod principes perpetuo in manibus habeant et diligenter meditentur, quo nec vires suas in maius aestimantes incoeptis se vanis et nimis arduis implicent, nec rursus easdem plus aequo despicientes ad consilia pusillanima et meticulosa se demittant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 2:3)
Adeo ut si rem diligenter introspicias in magnis ingeniis, deformitas ascensum ad honores patefacit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION