라틴어 문장 검색

primas dominandi spes in arduo:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 7장4)
simul castella rupibus indita conlatosque illuc parentes et coniuges ostentabant bellumque impeditum arduum cruentum minitabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 46장6)
id aliis quoque nationibus arduum apud Germanos difficilius tolerabatur, quis ingentium beluarum feraces saltus, modica domi armenta sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장3)
Tunc distractis Orientis viribus et quonam inclinarent incertis, casus Mithridati datus est occupandi Armeniam, vi militis Romani ad excindenda castellorum ardua, simul Hibero exercitu campos persultante.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 9장1)
ferunt Vettium Valentem lascivia in praealtam arborem conisum, interrogantibus quid aspiceret, respondisse tempestatem ab Ostia atrocem, sive coeperat ea species, seu forte lapsa vox in praesagium vertit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 31장8)
sed nihil arduum videbatur in animo principis, cui non iudicium, non odium erat nisi indita et iussa.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 3장6)
nec fuit in arduo societas potentiam Romanam adversus rebellem Mithridaten ostentantibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 15장4)
quod aspernati sunt victores, quia trucidare deditos saevum, tantam multitudinem custodia cingere arduum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장3)
sed tum astu locorum fraude prior, vi militum inferior, transfert bellum in Ordovicas, additisque qui pacem nostram metuebant, novissimum casum experitur, sumpto ad proelium loco, ut aditus abscessus, cuncta nobis importuna et suis in melius essent, hinc montibus arduis, et si qua clementer accedi poterant, in modum valli saxa praestruit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 33장2)
et ministros temptare arduum videbatur mulieris usu scelerum adversus insidias intentae;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 3장5)
nec arduum videbatur excindere coloniam nullis munimentis saeptam;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 31장8)
multa experiendo confieri quae segnibus ardua videantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장6)
monumentorum arduum et operosum honorem ut gravem defunctis aspernantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 27장 2:4)
depositis omnibus sarcinis lectissimos auxiliarium, quibus nota vada et patrius nandi usus, quo simul seque et arma et equos regunt, ita repente inmisit, ut obstupefacti hostes, qui classem, qui navis, qui mare expectabant, nihil arduum aut invictum crediderint sic ad bellum venientibus.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 18장 5:3)
a se suisque orsus primum domum suam coe+rcuit, quod plerisque haud minus arduum est quam provinciam regere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 19장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION