라틴어 문장 검색

Praegredi castae solent.
(세네카, Hercules Oetaeus 13:50)
cunctaque si numerem, non plura interprete virga nuntiat ex celsis ales Tegeaticus astris quaeque cadit liquidas Iunonia virgo per auras et picturato pluviam ligat aera gyro quaeque tuas laurus volucri, Germanice, cursu Fama vehit praegressa diem tardumque sub astris Arcada et in medio linquit Thaumantida caelo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam38)
extimuit sparsa inter tela iacentem praegrediens truncamque tamen percussit Acoetes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권187)
ubi cum praegressi equites non portas clausas, non pro portis excubare, non armatos esse in muris rettulissent, aliud priori simile miraculum eos sustinuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 426:2)
praegressi fetiales ubi ad portam venere, vestem detrahi pacis sponsoribus iubent, manus post tergum vinciri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 147:1)
qui ut lictores praegredi viderunt Fabiumque esse consulem accepere, laeti atque alacres dis populoque Romano grates agunt quod eum sibi imperatorem misissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 345:2)
tum elephanti per stabilem ratem tamquam viam praegredientibus feminis acti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 282:2)
ceterum ubi deserta munimenta nec facile se tantum praegressos adsecuturum videt, ad mare ac naves rediit, tutius faciliusque ita descendenti ab Alpibus Hannibali occursurus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 322:1)
Baliares locat ante signa, levem armaturam, octo ferme milia hominum, dein graviorem armis peditem, quod virium quod roboris erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 581:1)
quibus cum maiore robore legiones obsisterent, diducta propere in cornua levis armatura est, quae res effecit ut equitatus Romanus extemplo urgeretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 584:2)
eius castelli expugnandi spe cum equitibus ac levi armatura profectus Hannibal, cum plurimum in celando incepto ad effectum spei habuisset, nocte adortus non fefellit vigiles.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 605:2)
Baliares ceteramque levem armaturam post montes circumducit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 52:2)
equitum levisque armaturae statio, composita instructaque in subitos tumultus, et suo militi tuta omnia et infesta effusis hostium populatoribus praebebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 142:4)
levi quoque armaturae hostium incurrere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 203:2)
luce prima sub iugo montis proelium fuit, quo interclusam ab suis levem armaturam facile - etenim numero aliquantum praestabant - Romani superassent, nisi Hispanorum cohors ad id ipsum remissa ab Hannibale supervenisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 207:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION