라틴어 문장 검색

P. Cornelius Rufinus manu quidem strenuus et bellator bonus militarisque disciplinae peritus admodum fuit, sed furax homo et avaritia acri erat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VIII 3:1)
Secunda quaestio fuit quonam modo audiri atque accipi deberet, quod Plato, in civitate quam in libris suis condidit, κοινα`σ τα`σ γυναῖκασ, id est communes esse mulieres, censuit et praemia viris fortissimis summisque bellatoribus posuit saviationes puerorum et puellarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, II 9:1)
Neque hoc ei timori aut animi mollitiei imputare poterat (quippe qui animosus fuerit et bellator), sed virtuti vere Christianae et morali.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 1:10)
Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israel, et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque milia et centum viros, omnes bellatores et educentes gladium.
(불가타 성경, 판관기, 20장35)
Sicut fortes currunt, quasi viri bellatores ascendunt murum; unusquisque in viis suis graditur, et non declinant a semitis suis.
(불가타 성경, 요엘서, 2장7)
Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos; accedant, ascendant omnes viri bellatores.
(불가타 성경, 요엘서, 4장9)
Confodisti iaculis tuis caput bellatorum eius, venientium ut turbo ad dispergendum me; exsultatio eorum, sicut eius, qui devorat pauperem in abscondito.
(불가타 성경, 하바쿡서, 3장14)
Et vidit exercitum fortem et oravit et dixit: " Benedictus es, Salvator Israel, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manu Ionathae filii Saul et armigeri eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장30)
Et congregans omnes viros bellatores acceleravit consummare universos muros Ierusalem et munivit eam in gyro.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장10)
Nam inter bellatores principesque dubia erat posita victoria, ut prope videretur finem bellandi duorum dirimere pugna.
(카이사르, 히스파니아 전기 25:10)
postquam iura ferox in se communia Caesar transtulit et lapsi mores desuetaque priscis artibus in gremium pacis servile recessi, tot mihi pro meritis Libyam Nilumque dedere, ut dominam plebem bellatoremque senatum classibus aestivis alerent geminoque vicissim litore diversi complerent horrea venti.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:37)
Omina conveniunt dicto fulvusque Tonantis armiger a liquida cunctis spectantibus aethra correptum pedibus curvis innexuit hydrum, dumque reluctantem morsu partitur obunco, haesit in ungue caput;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:312)
non ferus accipiter, non armiger ipse Tonantis bella movet:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix35)
Iuppiter, ut perhibent, spatium cum discere vellet naturae regni nescius ipse sui, armigeros utrimque duos aequalibus alis misit ab Eois Occiduisque plagis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 1:7)
iudicibus notis regimur, fruimurque quietis militiaeque bonis, ceu bellatore Quirino, ceu placido moderante Numa.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:295)

SEARCH

MENU NAVIGATION