라틴어 문장 검색

ceterum abolitos paulatim patrios mores funditus everti per accitam lasciviam, ut quod usquam corrumpi et corrumpere queat in urbe visatur, degeneretque studiis externis iuventus, gymnasia et otia et turpis amores exercendo, principe et senatu auctoribus, qui non modo licentiam vitiis permiserint, sed vim adhibeant proceres Romani specie orationum et carminum scaena polluantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장6)
egone equestri et provinciali loco ortus proceribus civitatis adnumeror?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장9)
hinc leges assiduae et populare nomen, hinc contiones magistratuum paene pernoctantium in rostris, hinc accusationes potentium reorum et adsignatae etiam domibus inimicitiae, hinc procerum factiones et assidua senatus adversus plebem certamina.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 3:1)
nec ulli auspicio maior fides, non solum apud plebem, sed apud proceres, apud sacerdotes;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 10장 5:1)
sordes omnium ac torpor procerum:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 46장 1:4)
spreto Venutio (is fuit maritus) armigerum eius Vellocatum in matrimonium regnumque accepit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 45장5)
Curam restituendi Capitolii in Lucium Vestinum confert, equestris ordinis virum, sed auctoritate famaque inter proceres.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 53장1)
haec vulgus, proceres atrociora:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 25장11)
Ex militaribus copiis legiones et auxilia prouinciatim distribuit, classem Miseni et alteram Rauennae ad tutelam Superi et Inferi maris conlocauit, ceterum numerum partim in urbis partim in sui custodiam adlegit dimissa Calagurritanorum manu, quam usque ad deuictum Antonium, item Germanorum, quam usque ad cladem Varianam inter armigeros circa se habuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 49장 1:1)
Ille cum paucis armigeris in tabernaculum, in quo captivae erant, pervenit missumque se a rege nuntiari iubet.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 12장 8:3)
Prima munitio tyrannorum veterem regiam clausit, in proxima coniuges eorum cum liberis et pelicibus habitabant - hic quoque dei oraculum est - , ultima munimenta satellitum armigerorumque sedes erant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 23:1)
Ergo lugubri ululatu et incondito clamore gemituque totam fere aciem adhuc aequo Marte pugnantium turbavere cognati Darei et armigeri.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 34:1)
Ipse cum armigeris et ala, quam agema appellabant, ardua semita, sed longius a stationibus hostium remota multa cum vexatione processit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 4장 23:1)
Ergo clipeo suo exceptum armigeri raptim in castra referebant iactationem vulnerum haud facile tolerantem.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 6:1)
Secunda deinde vigilia luminibus extinctis cum paucis in regiam coeunt Hephaestion et Crateras et Coenus et Erigyius, hi ex amicis, ex armigeris autem Perdiccas et Leonnatus.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 8장 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION