라틴어 문장 검색

Ars illi non placet, imo, tropus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:14)
Hic modo est logicus, per quem conversio simplex Artis, naturae jura perire facit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 1:17)
In quo quoque sub aequo examine juxta artis pictoriae normam, [0434C] libra ponderum spondebat judicia.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:57)
Ver etiam quasi artifex peritus in arte textoria, ut virginis applauderet incessibus, vestimenta texebat arboribus, quae demissione comarum, sub quadam adorationis specie, quasi flectendo genua, virgunculae supplicabant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:25)
Cur a tua memoria mei facis peregrinari notitiam, in quo mea munera me loquuntur, quae te tot beneficiorum praelargis beavi muneribus?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:6)
Cui ingenialis virtutis destinavi potentiam, quae rerum venatrix subtilium, in notitiae indagine easdem intellectas concluderet.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:13)
In coelo enim velut in arce civitatis humanae, imperialiter residet imperator aeternus, a quo aeternaliter exiit edictum, ut singularum rerum notitiae in suae providentiae libro scribantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:42)
Haec omnia sine omni scrutinio quaestionis, de me [0446C] tibi familiarem largiuntur notitiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:118)
Consequenter etiam Dioneae artis analogiam devitans, in anastrophem vitiosam degenerat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:33)
an umbratilibus poetarum figmentis quae artis poeticae depinxit industria, fidem adhibere conaris?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 27:3)
haec de ignoto habeatur notitia, haec de scibili comparetur scientia, styli tamen altitudine castigata:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:9)
Jam ex hoc meae doctrinae artificio, cupidinariae artis elucescit theorica, per librum vero experientiae, tibi practicam poteris comparare.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:1)
Nec mirandum, si pleraeque maximae, titulo grammaticae facultatis adscriptae, a venereae artis domicilio patiantur repulsam, cum ipsa eas quae suae praeceptionis regulis obsequuntur, in sinum suae familiaritatis admittat;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:21)
sed potius se grammaticis constructionibus destruens, dialecticis conversionibus [0459D] invertens, rhetoricis coloribus decoloratis suam artem in figuram, figuramque in vitium transfert:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:45)
Hae sunt introductiones per quas quis furandi artem ingreditur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION