라틴어 문장 검색

ac, si id manus facere non potest, vulsella, quali fabri utuntur, injicienda est recte se habenti capiti ab ea parte, qua sima est;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 34:1)
mors nulla refugit artificem:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:110)
hoc quoque praeteriens oculis ne forte relinquas, artificis tacitae quod meruere manus:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam11)
alter in alterius redditur ore parens, et nova germanis paribus discrimina praebens divisit vultus cum pietate faber.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De piis fratribus et de statuis eorum quae sunt apud Catinam13)
mortalia corda artificem texere poli, mundique repertor pars fuit humani generis, latuitque sub uno pectore, qui totum late complectitur orbem, et qui non spatiis terrae, non aequoris unda nec capitur caelo, parvos confluxit in artus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, de Salvatore3)
haec clausa feruntur ilignis domibus fabri nec tigna polire sufficiunt;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:162)
iam qui aedificare velint, fabros et architectos advocent;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 4:1)
ut Atlantico faber, qui et generosissimis piscibus adnumeratur, in nostro Gadium municipio eumque prisca consuetudine zeum appellamus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 9:3)
ex quo factum est ut postea athletae ceterique artifices iis statibus in statuis ponendis uterentur, quibus victoriam essent adepti.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 3:2)
deinde tibicines et scaenici artifices uestem, quam ex triumphorum instrumento ad praesentem usum induerant, detractam sibi atque discissam iniecere flammae et ueteranorum militum legionarii arma sua, quibus exculti funus celebrabant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 84장 4:1)
saepe in conspectu prandentis uel comisantis seriae quaestiones per tormenta habebantur, miles decollandi artifex quibuscumque e custodia capita amputabat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 32장 1:2)
bestiaris meridianisque adeo delectabatur, ut et prima luce ad spectaculum descenderet et meridie dimisso ad prandium populo persederet praeterque destinatos etiam leui subitaque de causa quosdam committeret, de fabrorum quoque ac ministrorum atque id genus numero, si automatum uel pegma uel quid tale aliud parum cessisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 34장 2:2)
Inter ceteras disciplinas pueritiae tempore imbutus et musica, statim ut imperium adeptus est, Terpnum citharoedum uigentem tunc praeter alios arcessiit diebusque continuis post cenam canenti in multam noctem assidens paulatim et ipse meditari exercerique coepit neque eorum quicquam omittere, quae generis eius artifices uel conseruandae uocis causa uel augendae factitarent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 1:1)
Quod pro deo colitur, non eandem effigiem habet, quam vulgo diis artifices accommodaverunt:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 7장 25:1)
Igitur cum tempestivis conviviis dies pariter noctesque consumeret, satietatem epularum ludis interpellabat non contentus artificum, quos e Graecia exciverat, turba:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 2장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION