라틴어 문장 검색

nam ignes terra editi villas arva vicos passim corripiebant ferebanturque in ipsa conditae nuper coloniae moenia.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 57장6)
ventum dehinc in locos cultos demessaeque segetes, et ex duobus castellis in quae confugerant Armenii alterum impetu captum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 24장3)
Ceterum Nero usus est patriae ruinis extruxitque domum in qua haud proinde gemmae et aurum miraculo essent, solita pridem et luxu vulgata, quam arva et stagna et in modum solitudinum hinc silvae inde aperta spatia et prospectus, magistris et machinatoribus Severo et Celere, quibus ingenium et audacia erat etiam quae natura denegavisset per artem temptare et viribus principis inludere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 42장1)
sola terrae seges imperatur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 26장 3:1)
ego sicut inclitas quondam urbis igne caelesti flagrasse concesserim, ita halitu lacus infici terram, corrumpi superfusum spiritum, eoque fetus segetum et autumni putrescere reor, solo caeloque iuxta gravi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 7장4)
ad summam quondam ubertatem uini, frumenti uero inopiam existimans nimio uinearum studio neglegi arua, edixit, ne quis in Italia nouellaret utque in prouinciis uineta succiderentur, relicta ubi plurimum dimidia parte;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 7장 2:1)
at quibus arvorum studiumque insontis aratri, hos stimulant magnaque ratem per lustra viasque
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 110:1)
has etiam terras consertaque gentibus arva sic pelago pulsante, reor, Neptunia quondam
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 647:1)
invidere dei, ne Phasidis arva remoti et Scythicas populatus opes haec rursus adirem
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 325:1)
tu comitem Alciden ad Phasidis amplius arva adfore, tu socias ultra tibi rere pharetras?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 699:1)
unum oro, seu me illa suis seges obruet hastis, hauriet adverso seu crastinus ignis hiatu,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 102:1)
occidat aeterna tandem Cadmeia morte iam seges et viso fumantes hospite tauri.]
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 298:1)
mox famulae monstrata seges, quae lampade Phoebes sub decima iuga feta metit saevitque per omnes
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 386:1)
Ille velut campos Libyes ac pinguia Nili fertilis arva secet, plena sic semina dextra
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 638:1)
Mellitos oculos tuos, Iuventi, siquis me sinat usque basiare, usque ad milia basiem trecenta, nec unquam videar satur futurus, non si densior aridis aristis sit nostrae seges osculationis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 481)

SEARCH

MENU NAVIGATION