라틴어 문장 검색

mares enim ob admissariam Venerem pasti satianter ac diu saginati, terribiles alioquin et utique quovis asino fortiores, de me metuentes sibi et adulterio degeneri praecaventes, nec hospitalis Iovis servato foedere rivalem summo furentes persequuntur odio.
(아풀레이우스, 변신, 7권 14:5)
Lignorum vero tanto me premebat pondere, ut fascium molem elephanto, non asino paratam putares:
(아풀레이우스, 변신, 7권 15:6)
"Videtis istum pigrum tardissimumque et nimis asinum?"
(아풀레이우스, 변신, 7권 19:1)
Talibus mendaciis admiscendo sermones alios, qui meum verecundum silentium vehementius premerent, animos pastorum in meam perniciem atrociter suscitavit.
(아풀레이우스, 변신, 7권 20:1)
"Tam bellum asinum- sic enecare et propter luxuriem lasciviamque, amatoria protinus opera, servitioque tam necessarii carere, cum alioquin exsectis genitalibus possit neque in Venerem ullo modo surgere vosque omni metu periculi liberare, insuper etiam longe crassior atque corpulentior effici."
(아풀레이우스, 변신, 7권 21:4)
"Multos ego scio non modo asinos inertes, verum etiam ferocissimos equos, nimio libidinis laborantes atque ob id truces vesanosque, adhibita tali detestatione mansuetos ac mansues exinde factos, et oneri ferundo non inhabiles et cetero ministerio patientes."
(아풀레이우스, 변신, 7권 21:5)
pastores enim mei perditam sibi requirentes vacculam variasque regiones peragrantes occurrunt nobis fortuito, statimque me cognitum capistro prehensum attrahere gestiunt.
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:5)
"Atque utinam ipse asinus,"
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:13)
nam collo constrictum reducunt eum pastores molesti contra montis illius silvosa nemora, unde lignum puer solebat egerere:
(아풀레이우스, 변신, 7권 23:18)
"Indidem praesens iactura nostra, sed plane crastino libet non tantum naturam, verum etiam caput quoque ipsum pessimo isto asino demetere:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 24:8)
"Certe dorso receptum auferres protinus et infesti latronis cruentis manibus eriperes, postiemum deserto deiectoque illo conservo magistro comite pastore non solus aufugeres."
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:9)
ceterum titione delirantis Altheae Meleager asinus interissem.
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:4)
Nam et illi pastores qui nos agebant in speciem proelii manus obarmaverant:
(아풀레이우스, 변신, 8권 4:6)
quo dolore commota statim fletu cum clamore sublato maritum suum pastorem illum suppetiatum ciet.
(아풀레이우스, 변신, 8권 5:6)
Quae vox eius et fuga pastoribus nostris non mediocrem pavorem incussit:
(아풀레이우스, 변신, 8권 7:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION