라틴어 문장 검색

Utque fretum recipit de tota flumina terra nec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes, utque rapax ignis non umquam alimenta recusat innumerasque faces cremat et, quo copia maior est data, plura petit turbaque voracior ipsa est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:6)
Fluctibus erigitur caelumque aequare videtur pontus et inductas adspergine tangere nubes;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 57:4)
Flammifera gemini fumant adspergine postes, portaque, nequiquam rigidis promissa Sabinis, fonte fuit praestructa novo, dum Martius arma indueret miles;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:9)
ardua nam vis est inpassibilis, quoniam natura superni ignis ad horrificas nescit descendere poenas, nec capit humanis angoribus excruciari, pura, serena, micans, liquido praelibera motu, subdita nec cuiquam, dominatrix utpote rerum, cui non principium de tempore, sed super omne tempus et ante diem maiestas cum Patre summo, immo animus Patris et ratio, via consiliorum, quae non facta manu nec voce creata iubentis protulit imperium patrio ructata profundo, hanc igitur non flagra secant, non sputa salivis aspergunt, alapis non vexat palma relisis, nec perfossa cruci clavorum vulnera Agunt, his adfecta caro est hominis, quam femina praegnans enixa est sub lege uteri, sine lege mariti.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 331)
hinc maxima cura sepulcris inpenditur, hinc resolutos honor ultimus accipit artus et funeris ambitus ornat, candore nitentia claro praetendere lintea mos est, aspersaque myrrha Sabaeo corpus medicamine servat.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti11)
magis magisque fertur in vesaniam, quaerit alienus sanguis ille asperserit virum, suone fluxerit de vulnere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1419)
"ebibe iam proprium post pocula multa cruorem,"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1109)
quid ebibent?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 2, scene 352)
Portus ab Euroo fluctu curvatus in arcum, obiectae salsa spumant aspargine cautes;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 22:7)
Vidi egomet, duo de numero cum corpora nostro prensa manu magna, medio resupinus in antro, frangeret ad saxum, sanieque aspersa natarent limina;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 26:8)
saepe sub immotis praesepibus aut mala tactu vipera delituit caelumque exterrita fugit, aut tecto adsuetus coluber succedere et umbrae, pestis acerba boum, pecorique aspergere virus, fovit humum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 18:2)
Huc tu iussos adsperge sapores, trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen, tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 3:5)
Sed neque qui Capua Romam petit, imbre lutoque aspersus, volet in caupona vivere;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 117)
saepe tribus lectis videas cenare quaternos, e quibus unus amet quavis aspergere cunctos praeter eum qui praebet aquam;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 2:17)
filius aut etiam haec libertus ut ebibat heres, dis inimice senex custodis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION