라틴어 문장 검색

Sed forte aliquis asserat:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 1장 3:1)
Quod ideo frequentavit, ut scires hinc bonum illud philosophos transtulisse, quod summum asserunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 4:16)
nec est alia verior, nisi ea quae bonum asserit quod suave atque jucundum sit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:52)
Omnes enim qui corporis dediti passionibus hujusmodi, et voluptatibus indulgent suis, disceptatorem verbi, doctoremque virtutis quadam exsecratione declinant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:17)
Nam qui peccatum suum ad quamdam referunt, ut gentiles asserunt, decreti aut operis sui necessitatem, divina arguere videntur, quasi ipsorum vis causa peccati sit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:11)
Ergo et isti Cain longaevitas indulta, vindicta est;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:7)
sed ex angelis et mulieribus generatos asserit, quos hoc appellat vocabulo, volens eorum exprimere corporis magnitudinem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:3)
quia velut chartae specie geminus eorum amictus asseritur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:5)
Et ut ego arbitror, inire mundam asserit hebdomadam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 2:4)
Cum enim adverterit veram animae refusam esse virtutem, tantum ei honoris adtribuit, ut non solum veniam superiorum indulgeat peccatorum, verum etiam gratiam et justificationem impertiat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 2:19)
quoniam vero postea, ut justi seminarium propagetur indulget, ideo Deum postea nominaverit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 7:18)
Post hoc impie perpetratum, quod in aliis quoque iam timebatur, tamquam licentia indulta, per suspicionum nebulas aestimati quid am noxii damnabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 4:1)
Sed laeditur hic coetuum magnificus splendor, levitate paucorum incondita, ubi nati sunt non reputantium, sed tamquam indulta licentia vitiis, ad errores lapsorum atque lasciviam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 7:1)
Inter haec tamen dum praesentia Silvani speratur, et Apodemius quieta perturbat, Dynamius ut argumento validiore impie structorum adsereret fidem, compositas litteras his concinentes quas obtulerat principi per praefectum, ad tribunum miserat fabricae Cremonensis, nomine Silvani et Malarichi, a quibus ut arcanorum conscius monebatur parare propere cuncta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 9:1)
Memor enim somnii quo vetitus erat per quietem (ut ipse firmavit) pulsare quendam insontem, usque ad confinia mortis vexatus, nec nominavit nec prodidit aliquem, sed asserebat factum Silvani constanter, id eum cogitasse quod iniit, non cupiditate sed necessitate compulsum, argumento evidenti demonstrans.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 6장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION