라틴어 문장 검색

negotialem, quam πραγματικήν vocat, in qua de rebus ipsis quaeritur, remoto personarum , ut, Sitne liber qui est in assertione, an divitiae superbiam pariant, an iustum quid, an bonum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 140:2)
aut cum de eadem causa pronuntiatum est, ut in reis deportatis et assertione secunda et partibus centumviralium, quae in duas hastas divisae sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 12:4)
quod insidiarum invidiam in Clodium vertit, quanquam revera fuerat pugna fortuita?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 254:3)
Apollodorus quoque ἀντικατηγορίαν duas esse controversias dixit, et sunt revera secundum forense duae lites.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 91:1)
Revera concubuit cum uxore mea;
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 8. Tertii sapientis secunda historia: Pallium 1:11)
ad hoc unica singularis-que doctrina et in diversarum rerum assertione monstrabilis, cui moris est de singulis artibus cum singulis artificibus philosophari, quaeque, si fors exigit, tenere non abnuit cum Orpheo plectrum cum Aesculapio baculum, cum Archimede radium cum Euphrate horoscopium, 2 cum Perdice circinum cum Vitruvio perpendiculum quaeque numquam investigare destiterit cum Thalete tempora, cum Atlante sidera, cum Zeto 3 pondera, cum Chrysippo numeros, cum Euclide mensuras.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Claudiano suo salutem 5:1)
utque videantur in negotii communis assertionem 1 legari, evectionem refundunt ipsosque sumptus ultro recusant et ab ambitu clam rogant singulos, ut ab omnibus palam rogentur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Pastori suo salutem 2:3)
et ita quipiam, in ministrando segnes in obloquendo celeres, in tractatibus otiosi in seditionibus occupati, in caritate infirmi in factione robusti, in aemulationum conservatione stabiles in sententiarum assertione nutantes, nituntur regere ecclesiam, quos iam regi necesse erit 1 per senectam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 12:3)
quantum autem de simulacris ipsis, nihil aliud reprehendo quam materias sorores esse vasculorum instrumentorumque communium vel ex isdem vasculis et instrumenta quasi fatum consecratione mutantes licentia artis transfigurante, et quidem contumeliosissime et in ipso opere sacrilege, ut revera nobis maxime, qui propter ipsos deos plectimur, solatium poenarum esse possit quod eadem et ipsi patiuntur ut fiant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 12장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION