라틴어 문장 검색

Sed, quae facilitas tua, hoc magis dabis veniam, quod se non mereri fatentur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 2 2:2)
hos quoque non minus celeriter explicui, addidi alios facilitate corruptus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 4 8:2)
Magno mihi seu ratio haec seu facilitas stetit, sed fuit tanti.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 2 8:1)
unum facilitas manumittendi - videor enim non omnino immaturos perdidisse, quos iam liberos perdidi -, alterum quod permitto servis quoque quasi testamenta facere, eaque ut legitima custodio.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 16 1:3)
Faciam, per partes tamen et quasi digesta, ne istam ipsam memoriam, cui gratias ago, assiduitate et copia turbem oneratamque et quasi oppressam cogam pluribus singula posterioribus priora dimittere.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 18 2:1)
Nam si ea facilitate proxima acceperis qua priora, laus potius speranda quam venia obsecranda est.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 29 2:4)
Inepta lenitas Patris et facilitas prava.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 368)
Re ipsa repperi Facilitate nihil esse homini melius neque clementia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 47)
An mei patris festivitatem et facilitatem?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 5, scene 850)
verum, Sostrata, Male docet te mea facilitas multa.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 4, scene 188)
Phidippe, etsi ego meis me omnibus scio esse apprime obsequentem, Sed non adeo ut mea facilitas corrumpat illorum animos:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 211)
habes enim ea quae novi habuerunt, omnis publicanos, totum fere equestrem ordinem, multa propria municipia, multos abs te defensos homines cuiusque ordinis, aliquot collegia, praeterea studio dicendi conciliatos plurimos adulescentulos, cotidianam amicorum assiduitatem et frequentiam.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 1장 4:2)
amicorum studia beneflciis et officiis et vetustate et facilitate ac iucunditate naturae parta esse oportet.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 6:2)
ea desiderat nomenclationem, blanditiam, adsiduitatem, benignitatem, rumorem, spem in re publica.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 12:2)
iam adsiduitatis nullum est praeceptum, verbum ipsum docet quae res sit.
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 9장 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION