라틴어 문장 검색

Nam omnes simul iussit affigi patibulis, eo quod ausi fuissent atrium sancti martyris furtive ingredi, non reducens ad memoriam , quod Dominus per prophetam admonet:
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:13)
Vlterius progressa suos Prudencia gressus Dirigit ad superos, superans Iouis atria cursu, Saturnique domos tractu maiore iacentes Intrat et algores hyemis brumeque pruinas Horret et ignauum frigus miratur in estu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 30:1)
Igitur etsi videas apud quosdam regnare pecuniam, jacere prudentiam, militare divitias, sapientiam exsulare, ignavia tamen opum pondera animo victori calcata subjicias, et intestino affectionis amore prudentiam consecteris, ut penitus sapientiae matris cubiculum inoffenso intuitu valeas intueri.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:40)
Reinardus pariter de Hemersbach, [0515C] miles clarissimus opere et genere, vitam amisit, sepultus in atrio basilicae B. Petri apostolorum principis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 8:7)
Mediato deinde mense in silentio cujusdam noctis, quando omnia somni requie solent refoveri, cunctis qui aderant in custodia vigiliarum visio mirifica in coeli culmine ostensa est, quasi ex omni coelo stellae [0524D] in unum collectae, strictimque densatae, in spatio latitudinis unius atrii tria jugera continentis, igneo fulgore, sicut prunae in camino ardentes et in globo contractae scintillabant;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 50:1)
Item dictum est de Alexandro quod sepultura eius foret aurea et in pervioomnibus atrio posita.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 229:1)
Tu autem cum orabis, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio Patrem tuum ora in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 4:8)
Cubiculum tuum, mentis arcanum, animique secretum est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 4:13)
In hoc cubiculum tuum intra, hoc est, intra in alta praecordia, totus ingredere de corporis tui exteriori vestibulo, et claude ostium tuum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 4:14)
Intra in cubiculum tuum (Matt.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 7:12)
Sed intellige non cubiculum conclusum parietibus, quo tua membra claudantur:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 7:14)
sed cubiculum quod in te est, in quo includuntur cogitationes tuae, in quo versantur sensus tui.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 7:15)
Hoc orationis tuae cubiculum ubique tecum est, et ubique secretum est, cujus arbiter nullus est nisi solus Deus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 7:16)
Verum navata est opera diligens, hocque dilato, Eusebius praepositus cubiculi missus est Cabyllona, aurum secum perferens, quo per turbulentos seditionum concitores occultius distributo, et tumor consenuit militum, et salus est in tuto locata praefecti.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 10장 5:2)
Huic sententiae versabilium adulatorum refragantibus globis, inter quos erat , ad insidiandum acer et flagrans, et Eusebius praepositus cubiculi effusior ad nocendum, id occurrebat, Caesare discedente, Ursicinum in oriente perniciose relinquendum, si nullus esset qui prohiberet altiora meditaturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION