라틴어 문장 검색

Audito enim Pisanorum et Genuensium adventu, Boemundus, princeps subdolus et frater avarus, ab Antiochia sex milliaribus Laodiceae vicina illis occurrens, omne malum et grande nefas de civibus Laodiceae referebat:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 110:7)
Nuntii autem omnia responsa et aspera verba Boemundi ejusque impatientiam ad exercitum referentes, primoribus indicant, ac iras omnium vehementer acuentes, eo animos illorum commovent, ut arma acquiri et bello aptari universi, parvi et magni, monerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 116:4)
Crastina vero die per universum mundum relata, omnis multitudo peregrinorum armis et loricis induuntur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 118:1)
Sed displicuit caeteris principibus econtra referentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:3)
Baldewinus vero a Caipha procedens, praedictos milites de domo ducis Godefridi in occursum habuit, qui omnia sibi de Tankrado retulerunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 73:6)
His promissionibus miser seductus et illectus, ad cava reversus cum veste pretiosa, omnia complicibus suis retulit de principis affabilitate ac largitate, et ampliora quam audisset, credens socios amotos et decollatos vivere, et missos ad tuendas ipsius Baldewini civitates.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:13)
Hunc solum mirifico honore tractavit, nescium caedis complicum, quem etiam ad antra praedicta remisit, quatenus honores et munera ipsius subterratis viris referret, eosque ipse captus a suo praesidio exire hortaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 81:4)
Baldewinus et omnis Ecclesia fidelium gratias Deo super his retulerunt, et se in omni justitia et veritate apostolicis mandatis obedire responderunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 95:3)
Inter haec diversa negotia mensis Martius suo ordine coepit referri, jejunium quadragesimale observari, dies solemnis Paschae propinquare, in quo chrisma et oleum infirmorum necesse est sanctificari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 99:1)
Credidit rex in verbis quae a Patriarcha referebantur, et oblatum argentum suscepit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 117:5)
et e diversis terris et regionibus profecti, in eamdem [0609A] civitatem convenisse, et in ejus finibus moras fecisse referuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 12:5)
Hi vero, qui ab eorum manu evaserunt, singulatim et sparsim sicut victi et attriti, vespere ad castra relati sunt tristes [0613A] et dolentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 28:5)
et quorum rari capilli, ab his quatuor collis dependentes, intonsa coma perhorrescunt, cum barba etiam intonsa et prolixa, et qui solum tetris et immundis [0616B] spiritibus similes esse in suo habitu referuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 38:9)
Plurima autem millia Alemannorum, Francorum, Wasconum, qui procul erant a montanis, illic exstincta fuisse referuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 78:3)
Horum Bernhardus Witrazh de terra Galatiae, Hardinus de Anglia, Otho de Roges, Hadewerck, unus de praepotentibus Westfalorum, primi et ductores fuisse referuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION