라틴어 문장 검색

quod si te mala mens furorque vecors in tantam impulerit, sceleste, culpam, ut nostrum insidiis caput lacessas, ah tum te miserum malique fati, quem attractis pedibus patente porta percurrent raphanique mugilesque.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 157)
Scabra sine balneis adtrahitur cutis?
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:23)
Tum vero ardentes oculi atque adtractus ab alto Spiritus, interdum gemitu gravis, imaque longo Ilia singultu tendunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 8:3)
et adtraxit nubes, non pabula flammis, Sed ne Thessalico purus luceret in orbe.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:2)
Adtrahit illos In nostras Fortuna manus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 4:43)
Parvo cum pretio diu liceret, Dum puram cupit adprobare cunctis, Adtraxit prope se manu negantem Et bis terque quaterque basiavit.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXVI2)
phrygiamque ex ordine matrem aut 'contigue', quia Idaeum dixerat Iovem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1391)
contigvum postquam vidit eum venisse intra iactum teli, scilicet ut posset feriri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 4571)
nam et Turnus ad bellum invitus adtrahitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6852)
Ut, si magnetem lapidem esse dicam, qui ferrum ad se adliciat et attrahat, rationem, cur id fiat, adferre nequeam, fieri omnino neges.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 125:5)
ut, si magnetem lapidem esse dicam qui ferrum ad se adliciat et attrahat, rationem cur id fiat, afferre nequeam, fieri omnino neges.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 125:5)
quod scribis, non quo alicunde audieris, sed te ipsum putare me attractum iri, si de pace agatur, mihi omnino non venit in mentem quae possit actio esse de pace, cum illi certissimum sit, si possit, exspoliare exercitu et provincia Pompeium;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 6:1)
0 magnam stultitiam timoris, id ipsum quod verearis ita cavere ut, cum vitare fortasse potueris, ultro arcessas et attrahas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 17 4:7)
sin autem id non est, nihil duobus nobis est 'stultius, me, qui te non Romam attraham, te, qui non huc advoles.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS: AD M. MARIVM ET CETEROS, letter 10 5:2)
At postquam Motuum Lunarium inaequalitates aggressus essem, deinde etiam alia tentare caepissem quae ad leges mensuras Gravitatis & aliarum virium, ad figuras a corporibus secundum datas quascunque leges attractis describendas, ad motus corporum plurium inter se, ad motus corporum in Mediis resistentibus, ad vires, densitates & motus Mediorum, ad Orbes Cometarum & similia spectant, editionem in aliud tempus differendam esse putavi, ut caetera rimarer & una in publicum darem.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION