라틴어 문장 검색

atque illo ignaro et iuveniliter hauriente auctam suspicionem, tamquam metu et pudore sibimet inrogaret mortem quam patri struxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 10장6)
mihi tradendi arguendique rumoris causa fuit ut claro sub exemplo falsas auditiones depellerem peteremque ab iis quorum in manus cura nostra venerit divulgata atque incredibilia avide accepta veris neque in miraculum corruptis antehabeant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 11장7)
credebant plerique auctam offensionem ipsius intemperantia, immodice iactantis suum militem in obsequio duravisse cum alii ad seditiones prolaberentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 18장3)
iamque tres laureatae in urbe statuae et adhuc raptabat Africam Tacfarinas, auctus Maurorum auxiliis qui, Ptolemaeo Iubae filio iuventa incurioso, libertos regios et servilia imperia bello mutaverant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 23장3)
aucta ex eo suspicio Agrippinae et intacta ore servis tramisit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 54장4)
auctamque adhuc Lydorum opulentiam missis in Graeciam populis cui mox a Pelope nomen.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 55장14)
neque enim tam incredibilem casum providebant ut undecim per annos libens patria careret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 58장5)
Haec atque talia audienti nihil quidem pravae cogitationis, sed interdum voces procedebant contumaces et inconsultae, quas adpositi custodes exceptas auctasque cum deferrent neque Neroni defendere daretur, diversae insuper sollicitudinum formae oriebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 60장1)
satis constabat auctam ei adrogantiam foedum illud in propatulo servitium spectanti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장8)
Exitu anni diu aucta discordia consulum erupit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 11장1)
haec incerta et fabulosis aucta:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 28장12)
Interim Oroden sociorum inopem auctus auxilio Pharasmanes vocare ad pugnam et detrectantem incessere, adequitare castris, infensare pabula;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 34장1)
verum Abdagaeses regrediendum in Mesopotamiam censebat, ut amne obiecto, Armeniis interim Elymaeisque et ceteris a tergo excitis, aucti copiis socialibus et quas dux Romanus misisset fortunam temptarent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 44장7)
interim Gotarzes Daharum Hyrcanorumque opibus auctus bellum renovat, coactusque Vardanes omittere Seleuciam Bactrianos apud campos castra contulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 8장7)
igitur Caesar auctum pecunia, additis stipatoribus, hortatur gentile decus magno animo capessere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 16장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION